Jump to content

Corpus celeste mollem radiationem gamma iterans

E Vicipaedia
SGR 1900+14(en) est corpus celeste mollem radiationem gamma iterans quo astronomi putant latēre magnetar.

Corpus celeste mollem radiationem gamma iterans[1] (Anglice soft gamma repeater) est corpus caeleste quod enormes et immanes radiationis gamma et roentgenianae deflagrationes periodice emittit. Talia corpora secundum communem interpretationem sunt magnetaria aut stellae neutronicae discis fossilibus cinctae.[2]

Die 5 Martii 1979 enormis gamma radiorum eruptio notata est.[3] Quum plura receptra[4] in diversis systematis solaris locis, dissimilibus temporibus eam viderent, directio determinari potuit, et indicatur eam e supernovae reliquiis in Magna Magellani Nebula oriri.[5][3]

Deinde haud ordinariam gamma radiorum deflagrationem hanc fuisse patuit. Photones in ambitu radiationis gamma mollis et Roentgenianae durae minus energetici erant, et variae eruptiones ex eadem regione caeli exoriebantur.

Astronoma Chryssa Kouveliotou(en), apud NASA in procuratione Marshall Space Flight Center(en) operam dans, decrevit theoriam explorandam esse secundum quam apud corpora quae mollem radiationem gamma iterabant magnetaria latebant.[3][5] Secundum talem doctrinam, eruptionum causa rotatio corporis caelestis retardatura erat. Anno 1998, accuratas comparationes periodorum corporis iterantis SGR 1806−20(en) fecit. Periodus creverat octo millisecundis ab anno 1993. Quam mulier perita computavit quōdam magnetaris campo magnetico 8×1010 teslarum explicandam fore. Hoc satis fuit ad communitatem astronomicam inter gentes persuadendam corpora mollem radiationem gamma iterantia magnetaria esse.

Nexus interni

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Zhang, Bing; Xu, R. X. & Qiao, G. J. (). Nature and Nurture: a Model for Soft Gamma-Ray Repeaters. The Astrophysical Journal. 545 (2). pp. 127–129. doi:10.1086/317889. bibcode:2000ApJ...545L.127Z. arXiv:astro-ph/0010225.
  3. 1 2 3 Duncan, Robertus C. (). The March 5th Event. Magnetars', Soft Gamma Repeaters & Very Strong Magnetic Fields. University of Texas at Austin.
  4. De nomine Latino receptri, cf. Corbeil, Jean-Claude & Archambault, Ariane (). Vocabula astronomica ex Orbe Picto pentaglotto excerpta et Latinê reddita: pars prima. Stutgardiae: Ernst Klett Sprachen [archivum].
  5. 1 2 Dooling, Dave (). “Magnetar” discovery solves 19-year-old mystery retrospectio diei 11 Martii 2009. NASA.