Stella variabilis cataclysmica


Stella variabilis cataclysmica est stella quae iubar suum magnopere incompositeque auget, deinde rursum ad quietem redit. Stellae huius generis, quum nonnullae adeo magnas gignant eruptiones ut subito fiant oculo nudo(en) conspicuae—etiamsi, quiescentes, manserint inconspicuae—olim novae appellabantur (nomine Latino in plerisque linguis adhibito), quia in caelo videbantur stellae novae.
Stellae variabiles cataclysmicae sunt stellae binariae, quarum altera est pumilio alba (quae stella princeps, vel primaria appellatur), atque altera est stella ordinaria quae materiem suam donat (quae stella comes, vel secundaria appellatur). Binae stellae inter se adeo proximae sunt ut pumilionis albae gravitas stellam propinquam distorqueat atque materiem eius attrahat. Propter hoc, comes etiam “stella donans” vocatur—cui solet esse minor massa quam stellae principi.[1] Materies hocmodo tradita, pleraque hydrogenio abundans, in discum accretionis(en) circa pumilionem albam disponitur. E talibus discis, astronomi saepe validam radiationem ultraviolaceam et Roentgenianam detegunt, quae ex amissa energia potentiali gravitationali(en) materiei cadentis oritur.[2] Orbita brevissima hactenus nota in disco accretionis hydrogenio abundanti semel in minutis 51 circum ZTF J1813+4251(en) absolvitur.[3]
Materies e margine interiore disci in superficiem pumilionis albae cadit. “Novae classicae” totienscumque eruptant quotienscumque densitas et temperatura in imo stratu congesti hydrogenii satis augeantur ut effrenatas(en) reactiones fusionis incendant, quae tale stratum in helium celeriter convertunt. Si accretio diutius perseverat—velut satis diu ut pumilio alba prope limitem Chandrasekharianum(en) adducatur—crescens densitas intestina potest etiam fusionem effrenatam carbonii excitare, et deinde supernovam classis Ia(en) efficere—qua pumilio alba omnino delebitur.
Discus accretionis est pronus ad instabilitatem, quae eruptiones minores (“novas minores”, Anglice dwarf novae) conciere potest. Hae totienscumque eveniunt quotienscumque exterior pars disci e statu frigido obscuroque in calidiorem lucidioremque mutatur, antequam ad statum frigidum denuo revertatur. Eruptiones minores intervallis inter paucos dies et plures decennios redire possunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Lavalle, Mimi & University Louisiana State. Binary star V Sagittae to explode as very bright nova by century's end. phys.org.
- ↑ HEASARC: NASA's Archive of Data on Energetic Phenomena (). Introduction to Cataclysmic Variables (CVs). NASA.
- ↑ Ryan, Jackson (). Astronomers Discover 'Cataclysmic' Star Pair, Confirming Decades-Old Prediction. CNET.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad stellas variabiles cataclysmicas spectant. |
- Ronaldus Downes et. al.. A Catalog and Atlas of Cataclysmic Variables