Jump to content

Stella Granati

E Vicipaedia
Stella Granati cum Sole comparata. Una ex maximis stellis diametro nota est, diametro circiter duorum miliardorum chiliometrorum.

Stella Granati, quae etiam Mu Cephei appellatur, est stella supergigantea rubra. Stella Mu Cephei ab astronomo Gulielmo Herschel coloris rutili causa Stella Granati appellata est. Quae est 269 000iens[1] lucidior Sole nostro. Diametrus eius circiter 1400iens diametro Solis existimatur.[2] Id est, si locum Solis teneret, stellae superficies in orbita Iuppiteri planetae sita esset.

Ergo, Stella Granati fortasse est maxima stella oculo nudo conspicua, sed observatoribus tantum in hemisphaerio boreali patescit.[3]