Stela Satrapae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Stela Satrapae[1][2] est inscriptio Aegyptia in qua decretum exscriptum est iussu Ptolemaei, qui eo tempore titulum satrapae Aegypti gessit. Paullo post proelium iuxta Gazam commissum erectum est in templo quodam urbis Saidis Aegypti die 1 mensis Thoth anni septimi regis Alexandri IV, i.e. die 9 Novembris 311 a.C.n.. Celebrat victoriam apud Gazam a Ptolemaeo nactam et vectigalia deorum templorumque Butonis ab eodem confirmata. Huic stelae ex editione K. Sethe siglum Urk. II.11-22 attribuitur.

Editiones et versiones[recensere | fontem recensere]

  • E. R. Bevan, The House of Ptolemy (1927) pp. 29-32 (Anglice)
  • S. M. Drach, "Tablet of Alexander IV Aegus" in S. Birch, ed., Records of the Past Series 1, Vol. X (Londinii, 1878)
  • Günther Roeder, ed., Die ägyptische Religion in Texten und Bildern, vol. 1. Die ägyptische Götterwelt (Turici, 1959) pp. 97-106 (Theodisce)
  • Kurt Sethe, Hieroglyphische Urkunden der griechisch-römischen Zeit. Vol. 1 [Urk. II] (Lipsiae, 1904) pp. 11-22 (Aegyptie) Textus

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Theodisce Satrapenstele; Anglice Satrap stele; Francogallice Stèle du Satrape

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.