Statio ferriviaria Roma Termini

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Statio ferriviaria Roma Termini

Statio ferriviaria Roma Termini est principalis Romae statio ferriviaria, quae nomen a Thermis Diocletianis prope sitis traxit. Maxima est Italiae, secunda Europae post Gare du Nord Lutetiae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Primo anno 1867 in monte Esquilino statio ferriviaria erecta est. Ab anno 1938 nova aedificatio coepta, inter secundum bellum mundanum intermissa, post bellum annis 1948-1951 perfecta est. Anno 2000 renovatio facta est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad stationem ferriviariam Roma Termini spectant.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!