Statio Marina Smithsoniana Arcis Piercensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Statio Marina Smithsoniana Arcis Piercensis est locus investigationis cuius proprietas est studium oecosystematum marinorum Floridianorum et formarum vitae. Investigatio plerumque Lacunae Fluminis Indorum et aquis ante litus Floridae mediae et orientalis orae dicatur.[1]

Statio est pars Musei Nationalis Historiae Naturalis, quod vicissim est pars Instituti Smithsoniani Vasingtoniae sita. Propositum stationis locus campestris esse est qui physicos et discipulos a Smithsoniano et institutis in aliis civitatibus attrahat, ut ibi animalia, plantas, rationesque physicas oceanorum et fluminum investigent. Inventa in statione facta in periodicis scientificis divulgantur.[1]

Statio etiam administrationem praebet utilem Programmatis Oecosystematum Scopulorum Curalii Caribicorum, quod in Statione Campestri Carrie Bow Cay situm est. Ambae stationes momentum in Opere Reticulato Scientiae Maritimae Smithsoniano habent.[1]

Exhibitio Oecosystematum Maritimorum Smithsoniana[recensere | fontem recensere]

Oculina varicosa, species vulnerabilis.

Una ex stationis proprietatibus maximi momenti est Exhibitio Oecosystematum Maritimorum Smithsoniana, cuius propositum est oecosystemata exhibenda multiplices organismorum communitates in eorum circumiectis interagentium. In Exhibitione Oecosystematum Maritimorum, hospites sex varias Floridae habitationes maritimas explorare et de natura multiplici et momento oecosystematum marinorum discere possunt. Maximum stationis aquarium est exemplar scopuli curalii Caribici. Aliae partes exhibitionis sunt exemplaria viva graminis maritimi, mangle, habitationum aestuarinarum et prope litus, cum scopulo curalii aquae profundae (praecipue generis Oculinae). Sunt nonnulla aquaria minora et lacus tangendi, ubi hospites animalibus maritimis obviam ire possunt.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]