Stasimopus mandelai

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Classis : Arachnida 
Ordo : Araneae 
Subordo : Mygalomorphae 
Superfamilia : Ctenizoidea 
Familia : Ctenizidae 
Genus : Stasimopus 
Species : S. mandelai 
Stasimopus mandelai 
Hendrixson & Bond, 2004  

Stasimopus mandelai est species arachnidorum familiae Ctenizidarum superfamiliae Ctenizoideorum, in Provincia Capitis Orientalis Africae Australis endemica. Haec species syntopice cum Stasimopo schoenlandi et multis aliis arachnidis mygalomorphicis in Reservatione Naturali Magni Fluminis Piscium fit. Species anno 2004 a zoologis Brent E. Hendrixson et Jason E. Bond "ex Nelson Mandela, olim Praeside Africae Australis et uno ex gravissimis ducibus morum nostri temporis," appellata est.[1][2]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "honoring Nelson Mandela, the former president of South Africa and one of the great moral leaders of our time." Hendrixson, Brent E.; Bond, Jason E. (2004). "A new species of Stasimopus from the Eastern Cape Province of South Africa (Araneae, Mygalomorphae, Ctenizidae), with notes on its natural history" (PDF). Zootaxa 619: 1–14 .
  2. The Times (Africa Australis) Prolatus:13 Iulii 2008.
Arachnida Haec stipula ad arachnidum spectat. Amplifica, si potes!