Stargate (pellicula)

E Vicipaedia
porta stellaris
1994
Genus:
fictio scientifica; adventura; vehementia
Dispositor:
Roland Emmerich
Factor:
Dean Devlin
Oliver Eberle
Joel B. Michaels
Scriptor:
Roland Emmerich
Dean Devlin
Fabula ab:
N/A
Fundata in:
nihil
Primi actores:
Kurt Russell (primum)
Iacobus Spader (primum)
Jaye Davidson
Viveca Lindfors
Compositor:
David Arnold
Editor:
Derek Brechin
Michael J. Duthie
Officina:
StudioCanal
Centropolis Film Productions
Digesta ab:
Metro-Goldwyn-Mayer
Dies publicandi:
28 Octobris 1994
Duratio:
128 minuta
Natio:
CFA
Francia
Lingua:
Anglica
Impensa:
55 milliones $
Venditio ex theatro:
N/A

Stargate (Anglice; scilicet "porta stellaris") est pellicula fictionis scientificae, adventurae et vehementiae a Roland Emmerich moderata et anno 1994 edita. Pellicula est primum opus in serie Stargate. Primae personae sunt Kurt Russell, Iacobus Spader, Jaye Davidson, Alexander Cruz, Mili Avital, atque Viveca Lindfors.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

In fabula et pellicula, grandis anulus in Aegypto circa 1920 invenitur. Post septuaginta annos magistra Catherina Langford (quam Viveca Lindfors agit) aliquem exploravit, qui de anulo narraret. Doctori Daniel Jackson (quem Iacobus Spader agit) ob viam convenit, eum videre anulum rogat. Tum Daniel Jackson qui hoc cognoscit, explicat grandem anulum "Portam Stellarem" nuncupatum, esse portam ad aliam terram.

His rebus cognitis, praefecto legionis Ioanne O'Neil (quem Kurt Russel agit) ducente, comitatus militum et Daniel Jackson per portam transeunt, et in novam tellurem veniunt. Hic est parasitus quidam qui corpus famuli adulescentis rapuerat; dicit ipsum esse deum Aegypti, nomine Ra deo Solis. Milites homines indigenarum loci suscitant ut adversus deum pugnent. Ra mortuo, Daniel feminam, Sha’uri (quam Mili Avital agit), de terra illa, tollit; et cuncti domum redeunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad cinematographiam vel ad televisionem spectat. Amplifica, si potes!

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!