Star Wars: The Clone Wars (series televisiva 2008)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Star Wars: The Clone Wars (Anglice; scilicet "bella stellaria - bella clonorum") est series televisiva tridimensionaliter animata scientiae ficticiae et militiae, a Georgio Luca moderatore et conductore creata et primum in televisione anno 2008 agitata. Sub tribus annis inter pelliculas praequellas Star Wars Episode II: Attack of the Clones et Star Wars Episode III: Revenge of the Sith acta est, idem periodum ut prior series televisiva duodimensionaliter animata 2003 Star Wars: Clone Wars. Quidque episodium in 22 minutis spatii semihorae durat.

Episodia[recensere | fontem recensere]

Star Wars: The Clone Wars in televisione a die 3 Octobris 2008 ad 7 Martii 2014 primigenie agitabatur et 6 tempora et 121 episodia creati sunt. Canalis originalis Cartoon Network ab anno 2008 ad 2013 erat, i.e. a tempore 1 ad 5, et tempus ultimum in Netflix.

Tempus Numerus
episodiorum
Agitatio originalis
1
22
3 Octobris 2008–20 Martii 2009
2
22
2 Octobris 2009–30 Aprilis 2010
3
22
17 Septembris 2010–1 Aprilis 2011
4
22
16 Septembris 2011–16 Martii 2012
5
20
29 Septembris 2012–2 Martii 2013
6
13
15 Februarii 2014–7 Martii 2014

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Star Wars: The Clone Wars inter pelliculas praequellas Star Wars Episode II: Attack of the Clones et Star Wars Episode III: Revenge of the Sith acta est et primum bellum clonum agit. Inter primas personas primum videmus Anakin Skywalker, antagonista futurus Darth Vader in aliis operibus Star Wars, et eius discipulus lucigladiatoris, aut Anglice padawan, Ahsoka Tano.

Actores vocales personaeque[recensere | fontem recensere]

Plerumque actores vocales Star Wars: The Clone Wars plures personas vociagunt.

Primae personae[recensere | fontem recensere]

Persona Actor vocalis
Ahsoka Tano Ashley Eckstein
Anakin Skywalker Matthaeus Lanter
Milites clonici Dee Bradley Baker
Narrator (i.e. narrator seriei televisivae) Thomas Kane
Obi-Wan Kenobi Iacobus Arnoldus Taylor
Yoda Thomas Kane

Nexus externi[recensere | fontem recensere]