Stanton Georgius Coit

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Stanton Georgius Coit (11 Augusti 185715 Februarii 1944), Americanus natus, fuit dux motus ethici in Anglia, qui civis Britannicus anno 1903 factus est.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Stanton Coit, Columbopoli die 11 Augusti 1857 natus, in Collegio Amherstensi matriculavit, ubi "ab Emerson fascinatus est"[1]; etiam universitates Columbiae et Humboldtianam Berolinensem frequentavit, ubi, a Georgio de Gizycki doctus, gradum Ph.D. anno 1885 accepit. Coit adiutor Felicis Adler in Societate pro Cultura Ethica factus est, quam ille anno 1876 condiderat; Adler fuit consultor qui ei suasit ut doctoratum peteret.

Anno 1886, cum in Toynbee Hall tres menses degeret, Neighborhood Guild ('Collegium Vicinum') condere instituit, domum deductionis in Latere Orientalis Inferiore Novi Eboraci, quae University Settlement House nunc appellatur,

Anno 1888, Londinium migravit, minister Societatis Religiosae Loci Meridiani, quae Societas Ethica Aedium Conwayanarum rite appellata est, Coit ministro poscente. In Britanniarum Regno consedit, cuius civis mox factus est.[2] Anno 1896, Unionem Societatum Ethicarum, deinde Unionem Ethicam appellatam, decessorem Societatis Humanisticae Britannicae condidit.

Anno 1898, Fanny Adela Wetzlar duxit, filiam industrialistae Germanici, quae mortua est anno 1932. Cuius pecunia Coit cappellam Methodistarum in Via Reginae emit. Eis fuerunt tres filiae, quorum minima natu, Virginia Coit, patrem in Ecclesia Ethica adiuvit.

Editor International Journal of Ethics ab 1893 ad 1905 fuit, libros The Message of Man: A Book of Ethical Scriptures (1894), Ethical Hymn Book (1905), Responsive Services (1911), et Social Worship (1913) compilavit, ac opera Georgii de Gizycki de ethica in Anglicum convertit. Annis 1906 et 1910, honorem legati Parlamenti ut candidatus Factionis Laboris in Wakefield infeliciter petivit.

Magnopere motae sunt eius opiniones a Radulpho Emerson et Aemilio Durkheim, cuius The Elementary Forms of the Religious Life[3] anno 1923 legit. Praeterea, anno 1926 omnia tria volumina libri Ethik Nicolai Hartmann in Anglicam convertit.[4]

Coit, Americanus in Britanniarum Regno habitans, inter Civitates Foederatas et Britanniam Magnam navigare solebat, et vector in Carpathia anno 1912 fuit, cum superstitibus ex navi Titanic subvenit.

Coit se a praefectura motus ethici anno 1935 removit, et ei successit Haroldus Blackham, qui elementa quasi ecclesiastica diruit, facultatem Societati Humanistae Britannicae dans, a Blackham et Iuliano Huxley constitutae. Coit deinde prope Eastbourne in Sussexia habitavit.[2] Domi mortuus est in vico Birling Gap prope Eastbourne die 15 Februarii 1944.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Ethical democracy: essays in social dynamics a Professore D. G. Ritchie et al., inter quos Stanton Coit. Ed. pro Society of Ethical Propagandists a Stanton Coit (1887)
  • Ethical culture as a religion for the people, acroases duae in South Place Chapel habitae (1887)
  • Ethical Songs with Music comp. et ed. a Stanton Coit et Gustav Spiller (1892)
  • Ethical Songs comp. et ed. pro Union of Ethical Societies a Stanton Coit et Gustav Spiller (1898)
  • The Ethical World (periodicum) ed. Stanton Coit et J. A. Hobson (1899)
  • Ethical Hymn Book comp. et ed. pro Union of Ethical Societies a Stanton Coit et Gustav Spiller (1905)
  • Praefactio in Addresses and essays Radulphi Waldo Emerson (1907)
  • National Idealism and a State Church (1907)
  • National Idealism and the Book of Common Prayer (1908)
  • Woman in Church and State (1910)
  • The Ethical Movement: its principles and aims by Horace J. Bridges, Stanton Coit, G. E. O'Dell, and Harry Snell. Ed. H. J. Bridges et Stanton Coit (1911)
  • The Soul of America (1913)
  • Ethics Nicolai Hartmann, conv. Stanton Coit (1932)
  • Ethical Mysticism . . . Reprinted from "Aspects of Ethical Religion," essays in honor of Felix Adler, etc.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. H. J. Blackham ed. (1948) Stanton Coit, 1857-1944, selections from his writings. Favil Press.
  2. 2.0 2.1 Biographia, in Humanist Heritage (humanistheritage.org.uk).
  3. Liber ex Francico in Anglicum a Joseph Ward Swain conversus (Allen and Unwin, 1915).
  4. Stanton Coit, conv., Ethics: Vol. I Moral Phenomena, Vol. II, Moral Values; Vol. III, Moral Freedom, praefatio J. H. Muirhead (Londinii: Allen & Unwin; Novi Eboraci: Macmillan; 1932).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]