Stanislaus Mudenge

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Stanislaus Mudenge
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 17 Decembris 1941; Masvingo Province
Obitus: 4 Octobris 2012; Masvingo
Patria: Zimbabua

Officium

Officium: Ministry of Higher and Tertiary Education, Ministry of Foreign Affairs of the Republic of Zimbabwe, Member of the House of Assembly of Zimbabwe
Munus: politicus, Rerum gestarum scriptor

Consociatio

Factio: Zimbabwe African National Union – Patriotic Front

Stan Mudenge, sic saepius appellatus, nomine pleno Isaak Stanislaus Gorerazvo Mudenge (Zimuto in pago iuxta urbem Masvingo natus die 17 Decembris 1941; in eadem urbe die 4 Octobris 2012 mortuus) fuit historicus et politicus Zimbabuae.

Alumnus fuit collegii universitatis Rhodesiensis et Nyasalandensis, recentius "universitas Zimbabuensis" appellatum, ubi postea professor factus est. Studiis deinde in Anglia persecutis universitatem Eboracensem scholamque studiorum Orientalium et Africanorum Londiniensem frequentavit. Opera notabilia de historia mediaevali Zimbabuae scripsit.

Legatus Zimbabuensis Nationibus Unitis fuit a die 15 Aprilis 1985 ad 14 Aprilis 1990, mox minister ab eruditione superiori a die 15 Aprilis 1992 ad 14 Aprilis 1995 iterumque ab 16 Aprilis 2005 usque ad mortem. Inter annos 1995 et 2005 officio ministri a rebis externis functus est.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1986 : Christian Education at the Mutapa Court: a Portuguese strategy to influence events in the empire of Munhumutapa. Harare: Zimbabwe Publishing House
  • 1988 : A Political History of Munhumutapa. Harare: Zimbabwe Publishing House

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ministri rerum externarum Rhodesienses et Zimbabuenses