Stanislaus Czerski

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Stanislaus Czerski
Res apud Vicidata repertae:
Stanislaus Czerski: imago
Nativitas: 10 Octobris 1777;
Obitus: 30 Aprilis 1833; Varniai
Patria: Lituania

Officium

Munus: Linguista, Interpres, philologus

Consociatio

Stanislaus Czerski, die 10 Octobris anni 1777 alicubi in Latgalia natus et die 30 Aprilis anno 1833 in Mednica[1] Lituaniae mortuus, Iesuita Polonus et interpres fuit.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

In collegio Iesuitarum in Polotia[2] educatus anno 1794 Iesuita, anno 1807 sacerdos factus est. In collegiis Iesuitarum et in gymnasio Vilnae docebat. Usque ad annum 1814 canonicus Bressiciae fuit, anno 1814 canonιcus Mednicae in Samogitia factus est, anno 1835 sacerdos in Salantai. Lexicon Latino-Polonicum aliaque opera Polonica composuit. Fabulas Phaedri Polonice et Gabrielis Derzhavin Deum odam Latine vertit.

De Czerski[recensere | fontem recensere]

  • Vladas Gasiūnas. Stanislovas Čerskis. Visuotinė lietuvių enciklopedija, T. IV (Chakasija-Diržių kapinynas). – Vilnius: Mokslo ir enciklopedijų leidybos institutas, 2003. (Lituanice)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nunc Varniai (cf. Synodus Diaecesana Mednicensis, 1752; ecllesia cathedralis Mednicensis, — Ianociana... vol. I, Varsoviae et Lipsiae 1776, p. 236, etc.)
  2. Iesuitarum collegium in Polotia, — Jac. Aug. Thuani Historiarum sui temporis opera, vol. 2, in indice; Collegium Polocense, — Annuae litterae Societatis Iesu anni 1588.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]