Spurius Rutilius Crassus
Appearance
Spurius Rutilius Crassus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus patricius saeculi quinti a.C.n. erat. Sunt, qui dicant, eius nomen et Spurium Veturium Crassum Cicurinum[1] fuisse.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Rutilius anno 417 a.C.n. tribunus militum consulari potestate erat. Collegae eius Gaius Servilius Structus Ahala III, Agrippa Menenius T.f. Lanatus II, Publius Lucretius Tricipitinus electi sunt. Hoc anno nihil memorabilis nuntiatum est[2].
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Dionysius Halicarnassensis XIII 7
- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, IV 47,7