Spurius Carvilius C.f. Maximus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Spurius Carvilius C.f. Maximus (natus saeculo 4, mortuus post annum 272 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Carvilius anno 294 primum consul cum collega Lucio Papirio L.f. Cursore in Samnites processit et Amiternum urbem expugnavit, eodem anno Veliam, Palumbinum, Herculaneum oppida Samnitium expugnavit[1]. Romam rediit, templum dedicavit, milites donavit et de Samnitibus triumphavit[2]. Anno 292 legatus Decimi Iunii D.f. Bruti Scaevae adhuc imperiti nominatus est[3] et anno 289 a.C.n. censor erat[4]. Anno 272 iterum cum eodem collega consul Samnitium bella tandem finivit et cum Papirio de Tarentinis, Samnitibus, Lucanis atque Bruttiis triumphavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, X 39
  2. Livius X 46
  3. Zonaras, Epitome historiarum VIII 1.
  4. Velleius Paterculus II 128, 2.


Antecessores:
Lucius Postumius Megellus II et Marcus Atilius M.f. Regulus
Consul
293 a.C.n.
cum
Lucio Papirio L.f. Cursore
Successores:
Quintus Fabius Q.f. Maximus Gurges et Decimus Iunius D.f. Brutus Scaeva
Antecessores:
Gaius Fabius M.f. Dorso Licinus et Gaius Claudius M.f. Canina II
Consul
272 a.C.n.
cum
Lucio Papirio L.f. Cursore II
Successores:
Gaius Quinctius L.f. Claudus et Lucius Genucius L.f. Clepsina