Spithama (Russica)

E Vicipaedia

Spithama[1], vulgo piad' , est mensura longitudinis, quae in Russia usque ad res novas Octobres in usu erat.

Spithama usitate minor appellata fuit spatium inter extremitates pollicis et indicis (vel digiti medii) expansorum. 17.78 cm aequabatur. Quattor spithamae minores passum, duodecim spithamae orgyiam, sex milia spithamarum milliarium constituebant.

Spithama maior describitur (sicut et spithama Graeca) ut spatium inter extremitates pollicis et digiti minimi expansorum. Spithama maior Russica longitudinem a 22 usque ad 23 cm habuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]