Spio (Nereis)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Andromeda a Nereidibus vincta, a Theodoro Chassériau anno 1840 picta

Spio (Graece Σπειώ, fortasse "speluncae incola") in mythologia Graeca fuit una e Nereidibus, filiis Nerei dei marini, e Doride genitis; enumeratur enim inter sorores et ab Hygino in libro cuius titulus est Fabulae,[1] et a Poëta in Iliade, atque ab Hesiodo in Theogonia, ubi epitheto θοή, scil. "celer", dignatur; Ilias enim habet "Νησαίη Σπειώ τε Θόη θ' Ἁλίη τε βοῶπις",[2] Theogonia autem "Κυμοθόη Σπειώ τε θοὴ Θαλίη τ' έρόεσσα", nomine "Thoë" in adiectivum mutans.[3] Spio eodem genere in Apollodori bibliotheca ordinatur[4] et in libris manu scriptis peioribus Georgicon Vergilii.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hyginus, Fabulae praefatio 8
  2. Ilias 18.40
  3. Hesiodus, Theogonia 245; vide M. L. West ad loc.
  4. Apollodori bibliotheca 1.2.7
  5. Vergilius, Georgica 4.338: "Nesaee Spioque Thaliaque Cymodoceque"