Jump to content

Spinea corona

E Vicipaedia
Christus spineis coronatus, circa annum 1510 ab Hieronymo Boschio pictus.
Reliquiae, ut creditur, coronae spineae Lutetiae servatae.

Spinea corona[1] (Graece στέφανος ἐξ ἀκανθῶν et ἀκάνθινος στέφανος) secundum Novum Testamentum bibliorum Christianorum est corona de spinis[1] a militibus Romanis plecta et in caput Iesu ante eius crucifixionem ad dolorem contumeliamque infligendam imposita. Unum ex instrumentis Passionis habetur.

Reliquiae, ut creditur, coronae spineae a quinto saeculo vel antea a fidelibus veneratae sunt. Anno 1238 Balduinus II, imperator Latinus, unam talem coronam tradidit Ludovico IX Franciae regi, qui Sanctam Capellam Lutetiae ad eam recipiendam tamquam reliquiarium amplissimum exstruxit. Tempore rerum novarum Francicarum corona ad ecclesiam cathedralem Nostrae Dominae Parisiensem translata est.

In ritu Romano festum Ss.? Spineae Coronae Domini Nostri Iesu Christi in aliquibus locis feria VI post Cineres celebratur.[2] Cantus ad honorandum caput Christi in Passione vulneratum, a verbis Salve Caput cruentatum incipiens, a Paulo Gerhardt in linguam Theodiscam versus (O Haupt voll Blut und Wunden), apud Lutheranos celeberrimus est, cum et in Passione secundum Matthaeum a Ioanne Sebastiano Bachio composita locum habeat.

In Novo Testamento

[recensere | fontem recensere]

Corona spinea sic in Evangelio secundum Matthaeum describitur:

Et exuentes eum, clamydem coccineam circumdederunt ei et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et arundinem in dextera eius et, genu flexo ante eum, illudebant ei dicentes: "Ave, rex Iudaeorum!"[3]

Sic secundum Marcum:

Et induunt eum purpuram et imponunt ei plectentes spineam coronam; et coeperunt salutare eum: "Ave, rex Iudaeorum!"[4]

Et secundum Ioannem:

Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum; et veniebant ad eum et dicebant: "Ave, rex Iudaeorum!", et dabant ei alapas. Et exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: "Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo invenio causam nullam". Exiit ergo Iesus foras, portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: "Ecce homo!"[5]

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad spineam coronam spectant.
  • Nitz, Genoveva: "Dornenkrönung" - apud: Lexikon für Theologie und Kirche, tomus 3 (Dämon–Fragmentenstreit), editio tertia, Herder, Friburgi Brisgoviae 1995, ISBN 3-451-22003-2, col. 345–346
  • Thurston, Herbert: "Crown of Thorns" - apud: The Catholic Encyclopedia, tomus 4, Neoeboraci 1908
  1. 1.0 1.1 Vide partem de Novo Testamento.
  2. Graduale sacrosanctae Romanae Ecclesiae de tempore et de Sanctis, Ss. D. N. Pii X. Pontificis Maximi iussu restitutum & editum, ad exemplar editionis typicae concinnatum, et rhythmicis signis a Solesmensibus monachis diligenter ornatum (Romae, Tornaci, Neo Eboraci: Desclée et Socii 1961, p. 14).
  3. Evangelium secundum Matthaeum (versio Nova Vulgata) 27.28–29.
  4. Evangelium secundum Marcum (versio Nova Vulgata) 15.17–18.
  5. Evangelium secundum Ioannem (versio Nova Vulgata) 19.2–5.