Spelunca Petralonorum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Spelunca Petralonorum (Graecia boreo-orientalis physicalis )
Spelunca Petralonorum
Spelunca Petralonorum
Situs in Graecia
Cranium "hominis Petralonorum" (Museum Archaeologicum Thessalonicense)

Spelunca Petralonorum, vulgo σπήλαιο Πετραλώνων, anno 1959 detecta, est spelaeum subterraneum profundum iuxta vicum Petralona latens ad latus occidentale paeninsulae Chalcidicae in Graecia. Ibi anno 1960 repertum est cranium speciei cuiusdam homininorum prae-humanae, iam diu exstinctae. Archaeologi postea, duce Are Puliano, in hac spelunca fossilia reppererunt animalium coaevorum posteriorumque multorum. Spelunca hodie a peregrinis visitatur; fossilia originalia apud scholam geologicam universitatis Thessalonicensis servantur.

Antiquitas et taxinomia cranii anno 1960 reperti etiamnunc controvertuntur. Archaeologus ipse Ares Pulianus se speciem subspeciemque Archanthropus europaeus petraloniensis definire anno 1976 nuntiavit, aevumque annorum fere 700 000 ante praesentia statuit. Recentiores hanc taxinomiam reiiciunt et inter homines neanderthalenses aut h. heidelbergenses ordinant; aevum nonnulli annorum fere 150 000 vel 200 000 imponunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gennady F. Baryshnikov, Evangelia Tsoukala, "New analysis of the Pleistocene carnivores from Petralona cave (Macedonia, Greece) based on the Collection of Thessaloniki Aristotle University" in Geobios vol. 43 (2010) pp. 389-402 Epitome
  • Katerina Harvati, "Petralona: Link between Africa and Europe?" in New Directions in the Skeletal Biology of Greece (Hesperia suppl. 43, 2009) pp. 31-47
  • Aris N. Poulianos, "Petralona: A Middle Pleistocene Cave in Greece" in Archaeology vol. 24 (1971) pp. 6-11
  • Aris N. Poulianos, "Pre-Sapiens Man in Greece" in Current Anthropology vol. 22 (1981) pp. 287-288
  • Aris N. Poulianos, "Traces of fire at the Petralona Cave, the oldest known up to day" in Anthropos vol. 4 (1977) pp. 144-146

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]