Coordinata: 6°36′6″N 80°13′5″E / 6.60167°N 80.21806°E / 6.60167; 80.21806

Caverna Pāhiyangala

E Vicipaedia
(Redirectum de Spelunca Pāhiyaṅgala)
Jump to navigation Jump to search
Pāhiyangala පාහියන්ගල (Srilancae physicalis)
Pāhiyangala පාහියන්ගල
Pāhiyangala
පාහියන්ගල
Situs in Srilanca

Caverna Pāhiyangala seu litteris Singhalensibus පාහියන්ගල (scriptis academicis saepius පාහියන් ලෙන Fa Hien Cave) est spelunca Srilancae et Asiae omnis maxima. Intus reperta sunt vestigia habitationis humanae aevi palaeolithici. Episodia habitationis quattuor recognita sunt, videlicet a circiter 48 000 ad 34 000 a.p., ab 13 000 ad 12 000 a.p., ad 8700 ad 8000 a.p., ab 6000 usque in 4000 a.p. Ossa puellae feminaeque iuvenis infantiumque duarum inventa sunt quae circa 30 600 annis a.p. vivebant. Incolae animalia specierum multarum ad cibum interficiebant, simiis cercopithecoidibus praelatis inter quas sympatrias species hodiernas Macaca sinica, Trachypithecus vetulus, Semnopithecus priam.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Aditus cavernae Pāhiyaṅgala
  • Kenneth A. R. Kennedy, "Fa Hien Cave" in H. James Birx, ed., Encyclopedia of Anthropology (Sage Publications, 2006. ISBN 0-7619-3029-9)
  • Kenneth A. R. Kennedy, Siran U. Deraniyagala, "Fossil remains of 28,000-year old hominids from Sri Lanka" in Current Anthropology vol. 30 (1989) pp. 394–399
  • Kenneth A. R. Kennedy, Siran U. Deraniyagala, W. J. Roertgen, J. Chiment, T. Disotell, "Upper Pleistocene fossil hominids from Sri Lanka" in American Journal of Physical Anthropology vol. 72 (1987) pp. 441-461
  • Oshan Wedage et al., "Specialized rainforest hunting by Homo sapiens ~45,000 years ago" in Nature Communications vol. 10 no. 739 (19 Februarii 2019)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad cavernam Pāhiyaṅgala spectant.