Spelunca Baishiya

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Spelunca Baishiya (Thibeti)
Spelunca Baishiya
Spelunca Baishiya
Situs speluncae Baishiya ad fines orientales altae planitiei Thibetanae

Spelunca Baishiya, Sinice 白石崖, est caverna sub monte carstico ad fines occidentales provinciae Gansu Sinensis extremitatemque orientalem provinciae antiquae Thibetanae Amdo latens. Est iam diu locus sacer religionis Buddhisticae, prope monasterium Baishiya neque longe a magno monasterio Labrang stans. Fuit etiam locus habitationis aevi palaeolithici. Mandibulum ibi repertum ad progeniem hominum Denisovensium attribuitur.

Mandibulum anno 1980 a monacho quodam dum meditabat repertum statim abbati Labrangensi Jigme Tenpe Wangchug[de] datum est, qui ad eruditos universitatis Lanzhouensis mox transmisit. Ibi autem non ante annum 2010 inquisitio de forma et origine mandibuli incipitur, duce Chen Fahu, qui anno 2018, spelunca partim effossa, aliis vestigiis repertis, os abhinc 160 000 depositum statuit et (per analysim proteinorum) progeniei Denisovensi coniunxit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]