Latinitas nondum censa

Speciosus forma prae filiis hominum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Speciosus forma prae filiis hominum sunt verba psalmi 45 Bibliorum (v. 3). Haec verba formam futuri Iesu Christi describere censent auctores Christiani quidam, sed non omnes. Michael Montanus in Essais (lib. 2 cap. 17; 1580, 1588) opinionem communem recepit: "Nostre grand Roy divin et celeste, duquel toutes les circonstances doivent estre remarquées avec soing, religion et reverence, n'a pas refusé la recommandation corporelle, speciosus forma prae filiis hominum."[1] Sed Nicolaus Rigaltius in editione sua operis Tertulliani anno 1628 divulgata arguit Christum figuram communem neque valde speciosam habuisse.[2] Verba Rigaltii refutare curavit Franciscus Vavassor in opere anno 1649 Romae edito, titulo De forma Christi liber.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Textus apud Vicifontem Francogallicam
  2. Nicolaus Rigaltius, ed., Q. Sept. Flor. Tertulliani libri IX. Lutetiae, 1628 (Textus apud Google Books); Nicolai Rigaltii Observationes ad Tertulliani Libros IX. Lutetiae, 1628 (Textus apud Google Books)


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.