Wernerus Küchenthal

E Vicipaedia

Wernerus (Theod. Werner) Küchenthal (natus 13 Ianuarii 1882 vico Münchehof (Harthici montes), mortuus 20 Iunii 1976 vico Hedeper apud Guelpherbytum) vir publicus Germaniae et sodalis DNVP fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Küchenthal, postquam maturitatem adeptus est, Lipsiae iurisprudentiae studebat atque anno 1903 primam probationem accepit et 1907 doctor promotus est. Post secundam probationem acceptam delator publics atque iudex laboravit. Annis 1914 - 1918 miles conscriptus Bello Orbis Terrarum I interfuit. Deinde in procuratione vectigalium Brunsvici laboravit. Tempore dictaturae Nazistae praeses argentariae Rei Publicae Brunsvici fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1919 sodalis DNVP fuit. 21 Ianuarii 1926 - 13 Decembris 1927 administer Rei Publicae Brunsvici aerarii publici fuit et 27 Iulii 1931 et suffragiis legatorum NSDAP praeses ministrorum huius terrae electus est. Hoc officium tenuit ad 8 Maii 1933, cum Theodericus Klagges (NSDAP) eius successor nominatus est. Ipse anno 1933 DNVP reliquit et sodalis NSDAP factus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]