Wanderwort

E Vicipaedia

Wanderwort (Germanice; pl. Wanderwörter), seu vox viatrix, vel ad verbum vox errans, est vocabulum quod per multas linguas ita diffunditur ut neque etymologia nec lingua unde profectum est vix possint cerni. Voces viatrices saepe nomina mercium sunt, et per itinera mercatoria percrebrescunt. Tales sunt, e.g., cannabis, cuminum, mentha, saccharum, thea, vinum, zingiber.

Nexus interni

  • Cannabis: wanderwort per Graece: κάνναβις < Arabice kunnab < Syriace qunnappa*** < Hebraice pannag (= Sanscritice bhanga, et Persice bang). Credunt pannag, in Biblia ad Ezikiel 27:17 esse cannabin.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. R. Mechoulam, W. A. Devane, A. Breuer, et J. Zahalka, A random walk through a Cannabis field. Pharmacology Biochemistry and Behavior 40(3):461–464 (1991).

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!