Vlad Alexandrescu

E Vicipaedia
Wikidata Vlad Alexandrescu
Res apud Vicidata repertae:
Vlad Alexandrescu: imago
Vlad Alexandrescu: imago
Nativitas: 22 Iunii 1965; Bucaresta
Patria: Romania

Familia

Genitores: Petre Alexandrescu; Maria Alexandrescu Vianu

Vlad Alexandrescu (natus die 22 Iunii 1965 Bucarest) historicus, legatus et vir publicus Dacoromanicus est.

Institutio et munus[recensere | fontem recensere]

Alexandrescu, cuius parentes Petrus Alexandrescu et Maria Alexandrescu Vianu archaeologi et historici sunt, post scholam finitam apud Universitatem Bucarestensem linguis Germanicae et Francicae studebat. Ab anno 1991 Lutetiae studebat atque ibi anno 1995 "summa cum laude" doctor philosophiae promotus est. Ab anno 2001 apud Universitatem Bucarestensem docuit. Anno 2014 apud Universitatem Iassiensem habilitatus est. Annis 2006 - 2011 Alexandrecu lagatus Romaniae in Luxemburgo fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Alexandrescu die 17 Novembris 2015 minister culturae in consilio ministrorum Daciani Cioloş nominatus est[1]. Die 27 Aprilis 2016 a magistratu se abdicavit, postquam iurgia et tumultus in Theatro operatico urbis capitalis Bucarestae placare non potuit[2]. Ei Corinna Şuteu successit[3].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Vlad Alexandrescu spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]