Virtembergia

E Vicipaedia
Insigne Civitatis
Virtembergia in vetere regno Germano.
Virtembergia

Virtembergia, Wirtemberga[1] vel Wurtemberga, fuit antiqua Germaniae civitas, quae ab anno 1952 una cum Badenia et Zolnero est pars Terrae Foederalis Badeniae-Virtembergiae.

Origo nominis[recensere | fontem recensere]

Arx Wirtemberg circa annum 1660

Nomen Celticum fortasse olim fuit "Wirodunum". Wirtemberg mons in Stuttgardia urbe nominatur, in quo arx prima monarchum terrae stabat. Nunc ibi eorum sacellum sepulchrorum inveniri potest, quod anno 1820 Gulielmus I rex Virtembergiae super ruinas arcis errigi iussit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Comitatus (ad annum 1495)[recensere | fontem recensere]

Annis 10811110 Conradus I primus dominus Virtembergiae et conditor domus regentium fuit Saeculo XI titulum comitis adeptus est. Anno 1083 arcem Wirtemberg apud Stuttgardiam errigere coepit. Comites ab anno 1250 terram paulatim amplificabant et potestatum urbium tollebant. Die 25 Ianuarii 1442 comitatus inter fratres Ludovicum I et Ulricum V ex hereditate divisa est, sed anno 1482 Eberhardus I partes iterum consociavit.

Ducatus (1495–1806)[recensere | fontem recensere]

Die 21 Iulii 1495 Maximilianus I imperator inter dietam imperii Wormatiae habitam Virtembergiam ad honorum ducatus sutulit et Eberhardus primus dux factus est. Die 25 Februarii 1496 Eberhardus mortuus est et Eberhardus II (ad annum 1498) ei successit. Ulricus dux anno 1498 Eberhardum II e regno expulsit et auctoritatem suam augere conabatur Proximis annis saepe motus ordinum et praecipue agricolarum fiebant. Anno 1514 "Foedus Tubingensis" iura ducis et ordinum constituit, quod ad annum 1806 constiutio terrae fuit. Tamen Ulricus propter iurgia diversa anno 1515 e terra expulsus et 1516 a Maximiliano I imperatore proscriptus est. Non prius quam 1534 regnum iterum nactus est. Eodem anno Reformationem induxit.

Fines Virtembergiae anno 1619 descriptae

Bello tricennali annis 16181648 terra saepe alienis copiis occupata et populata est. Maior pars incolarum eo tempore necati sunt. Tamen Pace Vestfalica ducatus finibus antiquis restituta est.

Virtembergia annis 1789–1810 valde aucta

Inter Res Novas Francicas Virtembergia agros nonnullos ad laevam ripam Rheni flumen sitos amisit, sed multo plus terrarum in dextra accepit, praecipue Consulto Dietae Imperii Maiore (Reichsdeputationshauptschluss) anno 1803, cum Virtembergia etiam principatus electoralis sublata est.

Regnum Virtembergiae (1806 - 1918)[recensere | fontem recensere]

Anno 1806, Imperio Romano Sacro dissoluto Fridericus II dux et princeps elector a Napoleone I imperator Franciae, qui tum et Germaniae imperavit, etiam rex Fridericus I Virtembergia nominatus est.

Corona regis Virtembergiae

Eodem anno Virtembergia ad Confoederationem Rhenanam accessit et bellis diversis Napoleonem adiuvit. Et particeps fuit expeditionis Russicae annis 1812/1813. Post Pugnam Lipsiensem factam et Napoleonem victum Fridericus ad Alligatos accessit. Itaque anno 1815 in Consilio Vindobonensi constitutum est, ut Virtembergia omnes regiones sub Napoleone acceptas retineret. Anno 1816 Gulielmus I patre mortuo rex novus Virtembergiae factus est. Anno 1819, terrae suae constitionem liberam dedit, primo parlamentum electum est, in quo proximis annis, praecipue post res novas anni 1848/1849 Liberales maiorem auctoritatem adepti sunt. Anno 1864 Carolus rex patri successit. Anno 1866 Virtembergia inter Bellum Germanicum Austriam contra Borussiam adiuvit, sed ab exercitu Borussiae 24 Iulii victa est. Itaque 1 Augusti de indutiis et postea de pace convenit. Anno 1870/1871 Borussiam in bello contra Franciam adiuvit et 18 Ianuarii terra Imperii Germanici facta est.

Monumentum Gulielmi II

Anno 1891, Gulielmus II regnum excepit, qui proximis annis secundum voluntatem parlamenti regnavit et omnibus rebus civiliter se gessit. Die 2 Augusti 1914 Virtembergia ut ceterae civitates Germaniae ad primum bellum mundanum accessit, quamquam rex fautor belli non fuit. Plus quam septuaginta milia incolarum ad annum 1918 eo bello milites necati sunt.

Res Publica Libera (1918–1933)[recensere | fontem recensere]

Virtembergia colore flavo depicta pars terrae foederalis quae ad occidentalem et meridionalem partem Germaniae spectat. Infra Lacus Bodamicus.

Primo bello mundano finito Berolini et Stuttgardiae Res Publica Libera proclamata est, atque Gulielmus II rex 30 Novembris 1918 regnum deposuit. Praeses primus rei publicae Gulielmus Blos factionis SPD nominatus est. Die 25 Aprilis 1919 nova constitutio democratica ratificata est. Proximis annis factiones dextrae moderatae regnaverunt, dux adversae factionis SPD Curtius Schumacher fuit. Virtembergia tum fautores Rei Publicae Vimarianae auctoritatem magnam habuerunt. Itaque mense Martio 1920, cum Wolfgangus Kapp, homo extremae dextrae, Berolini rerum potitus esset, consilium ministrorum Gustavi Bauer cancellarii Germaniae Stuttgardiam fugit, dum insidiatores victi sunt ac fugae salutem petiverunt. In suffragiis Dietae Imperii Germanici Nazistae minus proventus quam aliis in partibus Germaniae habuerunt.

Virtembergia sub dictatura Nazistarum (1933–1945)[recensere | fontem recensere]

Postquam Nazistae Berolini 30 Ianuarii 1933 rerum potiti sunt, et Virtembergiam expugnare in animo habuerunt. 11 Martii 1933 praesidem Eugenium Bolz (factionis Centri) dimiserunt et 15 Martii Gulielmus Murr (NSDAP) eius successor factus est. 5 Maii eiusdem anni Murr vicarius imperii (Reichsstatthalter) Virtembergiae nominatus est et Christianus Mergenthaler (NSDAP) novum honorum praesidis ministrorum accepit. Mox omnia iura et libertates sublatae sunt, etiam senatus terrae anno 1934 abolitus est. Mergenthaler praecipue contra ecclesiam protestanticam acriter egit necnon ut Murr Iudaicos homines insectator crudelis fuit. Tamen et multi incolae clari dictaturae resistebant ut Georgius Elser, Sophia Magdalena Scholl atque Nicolaus Schenk Comes de Stauffenberg et sodales Ecclesiae Confitentis. Secundo bello mundano urbes Virtembergiae ut Hailprunna, Ulma et Stuttgardia aeronavibus pyrobolariis alligatis valde deletae sunt. Mense Aprili 1945 terra a copiis Americanis et Francicis expugnata atque liberata est.

Post secundum bellum mundanum (1945–1952)[recensere | fontem recensere]

Terrae Germaniae Australis Occidentis annis 1945 - 1952

Germania anno 1945 ab Alligatis victa et occupata Virtembergia et Badenia inter Americanos et Francogallos circa secundum viam latiorem vehicularum a CarolsruhaMonachium divisa est: Pars australis a Francia cum Zolnero in novam terram Virtembergia-Zolnerum consociata est. In parte septentrionali Americani terram Virtembergia-Badenia condiderunt. Haec terrae post Rem Publicam Foederalem Germaniae anno 1949 conditam una cum Badenia (Australi) manserunt, sed anno 1952 suffragio habito in terram Badeniam-Virtembergiam consociatae sunt.

Nexus interni

Est etiam studentium universitatis societas, quae nomine Latino "Virtembergia" appellatur.

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Terrae rei publicae Vimarianae
Partes Terrae Foederalis ad partem meridionalem et occidentalem Germaniae spectantis
Vexillum magnum civitatis Badeniae et Virtembergiae
Vexillum magnum civitatis Badeniae et Virtembergiae

BadeniaVirtembergiaZolnerumWimpina