Vexillum

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Vexilla plurium nationum apud Consociationem Nationum Novi Eboraci.
Vexillum Daniae est veterrimum vexillum adhuc in usu.
Coniecturabile legionis Romanae vexillum.
Colores vexilli Aethiopiani publica multarum civitatum Africanarum vexilla ornant.

Vexillum est pars textus, saepissime rectangularis, cui sunt specimen coloresque distincti. Pro symbolo, modo signi dandi, vel ornatione tantum est. Vocabulum vexillum meram designationem graphicam(en) etiam attingit. Vexilla usitate sunt inconditorum signorum dandorum instrumentum, praecipue in circumiectis ubi communicatio est anceps (sicut circumiecta maritima(en), ubi semaphora adhibetur). Investigatio vexillorum vexillologia(en) appellatur.

Multa vexilla sunt insignia cuiusdam nationis, civitatis, regionis, urbis, rei militaris, religionis, monarchae, festorum, ludorum athleticorum (sicut vexillum Olympiorum).

Fons antiquissimus vexilla civitatum vel populorum exhibens est Libro del conocimiento de todos los reinos, anno circiter 1385 confectus.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

De origine vocabuli apud Isidorum legimus hoc signum primo partem veli fuisse: vexillum ergo quasi velxillum, sc. a veli diminutione, intellegendum esse.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Isidorus, Etymologiae 18.3.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Crouthers, David D. 1978. Flags of American history. Ill. Nicholas Zarrelli. Maplewood Novae Caesareae: Hammond. ISBN 0843730803.
  • Healy, Donald T., et Peter J. Orenski. 2003. Native American flags. Praefatio Carl Waldman. Normanniae: University of Oklahoma Press. ISBN 0806135565.
  • Kaye, Ted. 2006. Good flag, bad flag: how to design a great flag. Trentoniae Novae Caesareae: North American Vexillological Association. ISBN 9780974772813, ISBN 097477281X.
  • Quaife, Milo Milton, Melvin J. Weig, et Roy E. Appleman, eds. 1961. The history of the United States flag, from the Revolution to the present, including a guide to its use and display. Praefatio Roger Butterfield. Adumbrationes Elmo Jones. Novi Eboraci: Harper.
  • Smout, Arthur Henry. 1968. The flag book, Australia; when, where and how to fly or display flags correctly. Brisbane: Lions International, Australia, District 210K.
  • World Book. 2005. World Book's Encyclopedia of Flags. Sicagi: World Book. ISBN 0716679000.
  • Znamierowski, Alfred. 2010. World Encyclopedia of Flags, ed. retractata. Londinii: Southwater (Anness Publishing). ISBN 1844768953, ISBN 978-1844768950.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Acta societatum eruditionis[recensere | fontem recensere]

Pelliculae[recensere | fontem recensere]