Uelsen

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Uelsen
Res apud Vicidata repertae:
Uelsen: insigne
Uelsen: insigne
Civitas: Germania
Locus: 52°30′0″N 6°52′0″E
Numerus incolarum: 5 815
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Geographia

Superficies: 19.47 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Halle, Getelo, Neuenhaus, Wilsum

Tabula aut despectus

Uelsen: situs
Uelsen: situs
Ecclesia Uelsen

Uelsen est commune in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Uelsen est praeterea caput communis generalis eiusdem nominis. Ad Uelsen etiam vici Bauerhausen, Lemke, Höcklenkamp atque Waterfall pertinent.

Historia[recensere | fontem recensere]

Uelsen ecclesia circa annum 800 condita esse creditur, sed vicus Uelsen anno 1131 primo in actis descriptus est et ut regio tota usque ad annum 1753 ad comitatum Binethensem pertinuit, cum Friedericus Carolus comes eam cum toto comitatu Electori Hannoverae pigno dedit. Ab anno 1806 regio ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo pars Regni Hannoverani fuit. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Saeculo 19 multi incolae in Americam emigraverunt. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat et ad quem Uelsen ad hunc diem pertinet. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 Uelsen cum aliis communibus se ad commune generale eiusdem nominis coniunxit. Eodem tempore vici Höcklenkamp et Lemke cum Uelsen coniuncti sunt. Magister civium Uelsen ab anno 2011 Georgius Balderhaar[1] est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Uelsen spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]