Trisceles

E Vicipaedia
Trisceles.
Signum Monapiae.

Trisceles, seu Triscelion (Graece τρισκελής < τρία σκέλη 'tria crura'), est figura vel symbolum tribus cruribus flexis e puncto axiali eminentibus praeditum, insigne variarum culturarum, inter quas Armorica, Sicilia, et Monapia sunt. Triscelae Siculus et Monapiensis consistunt ex tribus cruribus currientibus, flexis genibus, in medio iunctis. Exstat quoque versio ex spiralibus abstractis, quae saepe symbolus solis esse habetur, sed genus Siculum (et crurale) personam vel faciem gorgonis a medio nonnumquam praebet, quod significationem chthonicam fortasse indicat.

Historia et Origines[recensere | fontem recensere]

Trisceles ex summa antiquitate multis in cultibus civilibus invenitur, e.g. in vasibus Mycenaeis, nummis Lyciis, stateribus Pamphyliis (Aspendi 370–333 a.C.n.) et Pisidicis. Item symbolus quattuor crurum, tetrascelion, in Anatiolia notum est. Nonnulli, originem Celticum esse triscelio oppinati, notant Celtas, praesertim Gallos qui Galatiam invaderant et incolaverant, nonnulla vestigia in cultibus civilibus Anatolicis reliquisse.

Trisceles Siculus[recensere | fontem recensere]

Trisceles: insignia Siciliae.
Triscles: vexllium Monapiae.

Saeculo octavo a.C.n., Graeci Siciliam primum navigantes insulam animadverterunt esse quasi triangulus in figura sua, unde eam trinacriam nominaverunt. Haec ita narrat Plinius Maior:

Verum ante omnes claritate Sicilia, Sicania Thucydidi dicta, Trinacria pluribus aut Trinacia a triangula specie, circuitu patens, ut auctor est Agrippa, DCXVIII p., quondam Bruttio agro cohaerens, mox interfuso mari avulsa, XV in longitudinem freto, in latitudinem autem M·D p. iuxta Columnam Regiam. ab hoc dehiscendi argumento Rhegium Graeci nomen dedere oppido in margine Italiae sito.
In eo freto est scopulus Scylla, item Charybdis mare verticosum, ambae clarae saevitia. ipsius triquetrae, ut diximus, promunturium Pelorum vocatur adversus Scyllam vergens in Italiam, Pachynum in Graeciam, CCCCXL ab eo distante Peloponneso, Lilybaeum in Africam CLXXX intervallo a Mercuri promunturio et a Caralitano Sardiniae CXC. inter se autem promunturia ac latera distant his spatiis: terreno itinere a Peloro Pachymum CLXXVI, inde Lilybaeum CC, unde Pelorum CCXLII. (N.H. 3.8.86-7)

Unde nonnulli ferunt graecos triscelem symbolum Siciliae adoptavisse, quae est aetiologia sat rationalis, sed usus triscelae sine dubio notionem cartographicam speciei insulae longe praecedit. Anno 1808, Ioachim Murat Neapolis et Siciliae rex triscelium de novo in vexillo suo posuit, insignia neoclassica neque Borboniis propria.

Nexus interni

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad triscelem spectant.

De hac pagina

Haec pagina fuit Translatio Hebdomadalis.