Toreuma

E Vicipaedia
Toreuma medium, vel humile duorum graduum, in angustiarum Tangeh Savashi rupe sculptum. Quod toreuma Persicum ab aevo Qajar originem trahit.
Akhenaten pharao cum Nefertiti uxore et filiabus. Toreuma submersum. Restat posticum principale, praeter lineamenta imaginis profunde ducta.
Toreuma humile in sestertio Romano anni 238.

Toreuma (-tis, n. a verbo Graeco q.e. τόρευμα 'opus caelatum' < τoρεῖν 'caelare, sculpere, terere') est ars et ratio eo modo sculpendi, ut effigies scaenae solidae eiusdem substantiae inolescat. Opus sculptile toreumatice facere, hoc est efficere, ut res sculpta tamquam ex postico crescere videatur.[1] At cum toreuma in plano lapideo sculptum est, aut in plano ligneo caelatum, hoc non elatio effigiei est, sed re vera submissio circa areae. Haec sculpendi ratio, cum tantam poscat caelaturam, longi laboris est; eximitur vero toreumate, quin aversa effigiei formari opus sit. Praeterea toreuma minus fragile est, et firmius confixum quam statua in fulcro, praesertim si figuram stantem effingit, nam tali loci infirmi esse possunt, praecipue in saxo. Aliis autem materiis, sicut metallo, argillae, gypso, tectorio, operi fictili, et massae chartaceae, forma addi vel ex scaena tolli potest, et aerea toreumata monumentalia opere fusorio fiunt.

De toreumatum generibus[recensere | fontem recensere]

Genera toreumatum distincta sunt prout effigies caelata ex postico proicitur. Prominentiarum series omnis ab alta (Italiane altorilievo) per mediam (mezzorilievo) ad humilem vel brevem (bassorilievo) ordine descendit. Nam toreuma altae prominentiae est, si de altitudine plus 50 centesimae apparent, et esse possunt areae subcisae. In humili autem toreumate planum paululo tantum humilius est quam ipsa effigies caelata. Quamquam multae sunt prominentiarum appellationes, altorilievo et bassorilievo clarissimae distinctiones sunt.

Alti et humilis toreumatis distinctio aliquatenus idealis est, nam utrique caelandi modi saepissime in uno opere coniungi solent. In primis, plurima "alta toreumata" posteriora praesertim in postico partes humilioris toreumatis habent. Inde a toreumate Parthenonis, in magnis sculpturis monumentalibus complurium figurarum singularium capita alte proiciuntur (altorilievo), cum crura breviter tantum promineant. Figurae sensim proiectae, quae hoc modo fiunt, optimae et potentes sunt in toreumatis quae ex inferiore loco videntur, nam capita figurarum et artifici et spectatori digniora cognitu esse solent quam crura aut pedes.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nissen & Neudecker 2006.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Avery, Charles. Relief sculpture. Grove Art Online.
  • Conlin, Diane Atnally (1997) The artists of the Ara Pacis: the process of Hellenization in Roman relief sculpture. University of North Carolina Press.
  • Damaskos, Dimitris (2012) Free-standing and relief sculpture. A companion to Greek art ediderunt Smith, Tyler Jo & Plantzos, Dimitris, 105-131. Wiley-Blackwell.
  • Nissen, Hans Jörg & Neudecker, Richard (2006) Relief, Der Neue Pauly ediderunt Hubert Cancik & al. Editio interretialis.
  • Rodenwaldt, G. (1923) Das Relief bei den Griechen. Schoetz & Parrhysius.
  • Sergueenkova, Valeria & Rojas, Felipe (2016-2017) Asianics in relief: making sense of Bronze and Iron Age monuments in classical Anatolia. Classical Journal 112(2): 140-178.
  • Sturgeon, Mary C. (1977) Sculpture: the reliefs from the theater. Princetoniae: American School of Classical Studies at Athens.
  • Torelli, Mario (1992) Typology and Structure of Roman Historical Reliefs University of Michigan Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad toreumata spectant.