Titus Didius

E Vicipaedia
Denarius a Tito Didio signatus tum cum triumvir monetalis erat.

Titus Didius (natus saeculo 2 a.C.n.; mortuus die 11 Iunii 89 a.C.n. apud Nolam) fuit consularis et orator Romanus.

Gens[recensere | fontem recensere]

Pater eius eiusdem nominis anno 143 a.C.n. tribunus plebis erat. Ipse homo novus cursum honorum iniit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ipse anno 113/112 a.C.n. IIIvir monetalis erat. Anno 103 tribunus plebis frustra collegam Gaium Norbanum impediebat, ne Quintum Servilium Caepionem cladis apud Arausionem acceptae accusaret[1]. Anno 101 praeturam adeptus est atque Macedoniam administravit. Hoc magistratu fungens Caenos et Scordiscos populos in Thracia vicit. Deinde anno 99 a.C.n. triumphavit Romae atque anno sequenti una cum Quinto Caecilio Metello Nepote consul electus est. Cum collega leges magni momenti tulit: Legem Caeciliam Didiam, quae stipulavit, ut leges aliquot dies (trinundinum) antequam populus de eis decerneret, publicarentur[2]. Lege satura vetitum est, ne decreta, quae ad res diversas pertinerent, una lege componerentur[3]. Tum proconsul Hispaniae Citerioris (ad annum 93) Celtiberos seditiosos crudeliter - inter tribunos militum tum erat Quintus Sertorius - vicit[4]. De eis iterum triumphavit[5]. Inter Bellum Sociale in Campania pugnavit, anno 89 a.C.n. Herculaneum expugnavit atque die 11 Iunii 89 a.C.n. apud Nolam vel Pompeios cecidit[6].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Marcus Tullius Cicero, de oratore II 197.
  2. Marcus Tullius Cicero, de domo sua 41.
  3. Marcus Tullius Cicero, op. cit. 20.
  4. Appianus, Iberica 431-436.
  5. Marcus Tullius Cicero, pro Plancio 61.
  6. Publius Ovidius Naso, Fasti VI 6,567-568.


Antecessores:
Aulus Postumius Albinus et Marcus Antonius Orator
Consul
98 a.C.n.
cum
Quinto Caecilio Metello Nepote
Successores:
Gnaeus Cornelius Lentulus et Publius Licinius Crassus