Theudericus I (rex Austrasiae)

E Vicipaedia

Vide etiam paginam fere homonymam: Theodoricus (discretiva)

Wikidata Theudericus I (rex Austrasiae)
Res apud Vicidata repertae:
Theudericus I (rex Austrasiae): imago
Theudericus I (rex Austrasiae): imago
Nativitas: 485; unknown value
Obitus: 534; unknown value

Familia

Genitores: Chlodovechus I; frankish princess
Coniunx: Ne, Suavegothe
Proles: Theudebertus I, Théodechilde
Familia: Merovingi

Theudericus I (Francogallice: Thierry; natus ante 484, mortuus 534), fuit rex Austrasiae. Filius natu maximus fuit Chlodovechi I: nomen matris nescitur.

Iam patre vivo feliciter contra Visigothos pugnabat. Itaque post mortem Chlodovechi, cum regnum Francorum inter quattuor filios divisum est, maximam partem regni, quae utraque ripa Rheni fluminis pertinebat, ex testamento accepit. Caput eius Durocortorum fuit. Annis sequentibus Thuringos vicit et regnum eorum anno 530 occupavit. Burgundiones anno 532 una cum fratribus Chlotario I et Childeberto I aggressus est. Post victoriam partam Burgundia inter tres fratres divisa est. Deinde Franci iterum contra Visigothos bellum moverunt et terram ad usque Pyrenaeos expugnaverunt. Eo bello rex Visigothorum Amalaricus caesus est. His proeliis et filius regis Theudebertus I excellebat, qui paulo post patri successit.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie