Theodorus Jung

E Vicipaedia
Liber La Amo en la Jaro Dekmil Iosephi de Elola, editus anno 1932 in domu editrice a Jung condita

Theodorus Carolus Augustus Henricus Jung (natus ad Meckenheim/Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae die 21 Decembris 1892; mortuus Hagae die 12 Maii 1986)[1] Germanus diurnarius, typographus, editor fuit. Insuper civis Batavus fuit iste summus linguae Esperanticae fautor. Condidit periodicum inter omnia periodica Esperantica procul dubio gravissimum, quod appellatur "Heroldo de Esperanto" (Praeco Esperanticus). Ipse id periodicum edendum diu curabat. Ante Secundum bellum mundanum| editiones vel septimanales fuerunt. Anno 1961 Associatio Esperantica Germanica Theodorum Jung fibula honoris praemiabat. Opera et conversiones pepigit, nonnumquam pseudonymo Egruho.

Vita pro rebus Esperanticis[recensere | fontem recensere]

Opera eius originalia ecce: La Alta Kanto de la Amo (poema secundum historiunculam veterem), Landoj de l' Fantazio (mythistoria rebus gestis fartissima), Mil kaj unu noktoj (historiae), Sakuntala, Gudrim. Conversiones quoque exaravit: La Ŝipĉarpentisto Friderici Gerstäcker, Im Westen nichts Neues/En Okcidento Nenio Nova atque Der Weg zurück/La Vojo Returne Erici Mariae Remarque (una cum Iosepho Ferdinando Berger), Das Geheimnis des Blutes/La Mistero de l' Sango de Otto Forst de Battaglia. Explorationes propris quasdam in libro De Muheddin ĝis Mundilatin collexit.

Quando annos XV natus fuit, gymnasium relinquendum fuit inopia premente. Anno 1909 aut 1910 in res Esperanticas inflammatus greges duos esperantistarum fundavit cursusque multos habuit. Anno 1919 una cum Maximiliano Butin et aliis Unionem Esperanticam Rhenaniae-Palatinatus (Revelo) reerexit. Velut praeses in Horrem apud Coloniam Agrippinam commentarios praetitulatos "Progreso" edidit. Anno 1920 periodicum septimanale "Esperanto Triumfonta" fundavit, cuius nomen mutatum est 1925 ad "Heroldo de Esperanto". Foliis istis motio Esperantica in Germania et extra Germaniam denuo ad emolumentum impulsa est. Eodem anno servitium librorum ad periodicum adiunctum est, quo folia commendativa et libri praeconiales multi divulgarentur. Autumno anni 1928 fabrica moderatioque ab Horrem ad Coloniam translatae sunt in stratam Bruxellensem nr 94; domus et nostris diebus integra stat.

Hildegardis Dresen in Encyclopaedia Esperantica proTheodoro Jung laudes has sparsit: Pugnavit pro labore communi hominum diversarum associationum Esperanticarum et in fine omnes in Universalem Societatem Esperanticam coadunari voluit. Annis inter 1932 et 1935 "Praeconi Esperantico" gratis addita sunt folia esperantologica "Lingva Kritiko", ubi Jung notiones proprias directo vulgare potuit. Infelicibus pecuniariis politicisque post 1933 e Germania in Bataviam laboratum habitatumque commigravit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Anno 1910 sub pseudonymo fabulam suam primam praeconialem edidit, quam multae aliae vero sub nomine publicatae secutae sunt. Annos nonnullos in incepto de lingua perfecta universali reperienda operam dabat, quem locum in fabulis Milesiis eius lectores rursus invenerunt. Tractationes, poemata, historias, commentariolorum adumbrationes pepigit in multis commentariis. Moderator seriei librorum "Muusses Esperanto Biblioteko" quoque creatus est.

  • La Lastaj Tagoj de D-ro L.L. Zamenhof kaj la Funebra Ceremonio, 1921, cum Adolpho Oberrotman;
  • La Alta Kanto de la Amo, poema, 1926, rekantita laŭ malnova legendo flue kaj korektforme: praemium accepit apud Ludos XII internationales florum
  • Landoj de l' Fantazio, mythistoria, 1927, de rebus gestis phantasticis
  • Sakuntala, postrakonto, 1927;
  • Mil kaj Unu Noktoj, postrakonto, 1927;
  • Gerstäcker: La Ŝipĉarpentisto, 1928, conversio;
  • Gudrun: fabula secundum carmen Germanicum vetustissimum, 1928.
  • En Okcidento Nenio Nova, conversio, 1929.
  • confector libri definitivi Lernolibro, 1929.
  • Ĉiu-Ĉiun. Sep jardekojn en la Esperanto-movado. Memoraĵoj de 86-jara optimisto, Anversae, La Laguna 1979 (autobiographica)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Maximi momenti autobriographia est "Ĉiu-Ĉiun" (1979), cf. supra apud opera necnon apud Carolum Minnaja HdE 14/1979, et Udalricum Lins, Esperanto (UEA) 73a, anno 4/1980 (mensis Aprilis), p.m 74 necnon apud Vilmos Benczik, Hungara Vivo 3/1980, p. 116.
  • 1966: Haupenthal, Reinhard. Teo Jung kiel originala verkisto. La Esperanta Literaturo 3. Germana Esperanto-Revuo 19a jaro 3/1966, p. 26.
  • 1959: M.H.V. Ora festo de Teo Jung. Esperanto (UEA) 52a jaro 11/1959 (648), p. 182
  • De historia periodici Praeconis Esperantici (HdE) cf. HdE, numeros 500 et 566

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Revuo Esperanto (UEA), Maii 1986, p. 85-86.