Themisto (satelles)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Themisto

Wikidata Themisto (satelles)
Res apud Vicidata repertae:
Themisto (satelles): imago
Themisto (satelles): imago
Primarius: Iuppiter

Repertus

Primus repertor: Charles T. Kowal, Elizabeth Roemer, Scott S. Sheppard, David Clifford Jewitt, Yanga R. Fernándezdie 30 Septembris 1975, 21 Novembris 2000

Res orbitales

Periodus orbitalis: 129.95 dies
Axis semimaior: 7 393 220 chiliometrum
Excentricitas orbitalis: 0.2006
Inclinatio orbitalis: 45.28121 gradus anguli

Res physicae

Albedo: 0.04
Magnitudo apparens: 21
Radius: 4 chiliometrum
Massa: 690 petagram
Temperatura: 124 Kelvin

Themisto, nomine officiali Jupiter XVIII (Themisto), est satelles Iovis quae anno 1975 a C. T. Kowal reperta est et nomine S/1975 J 1 designata, sed postea, causa paucarum observationum, amissa. Rursus anno 2000 a Scott S. Sheppard reperta est et nomine S/2000 J 1 designata. In mythologia Graeca Themisto, e qua haec satelles anno 2002 appellata est, fuit filia Inachi, amata Iovis et mater fluminis Istri seu Danubii.

Motio media et longitudo nodi ascendentis huius corporis, fonte Unione Astronomica Internationali, ex observationibus 53 a die 30 Septembris 1975 usque ad 12 Iulii 2009 constant.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]