Templum Veneris Genetricis

Coordinata: 41°53′39″N 12°29′05″E / 41.8942°N 12.4848°E / 41.8942; 12.4848
E Vicipaedia

Templum Veneris Genetricis in foro Iulio Veneri protectrici Iulii gentis dicatum anno 46 a.C.n. die 26 Septembris aedificatum est, Iulio Caesare iubente.

De historia eius[recensere | fontem recensere]

Forum Iulium itemque templum iam anno 54 a.C.n. conceptum pauloque post inceptum esse constat. In vigilia Pharsalicae pugnae Caesar templum Veneri victrici devovit. Denique autem devotionem Genetricis Veneris, Aeneis itemque Iuliae gentis fautoris, praetulit.  Templum ultimo Caesaris triumphi die dicatum est.[1] Et templum et forum imperante tantum Augusto perfecta esse videntur.

Anno verum 80 p.C.n. templum incendio funditus deletum a Domitiano restructum, deinde a Traiano die 12 Maii 113 emendatum esse traditur. Iterum anno 283 flammis consumptum a Diocletiano restitutum est, cuius refectionis vestigia adhuc in situ inveniuntur.

De situ atque specie templi[recensere | fontem recensere]

Templi parietes e lateribus, facies autem marmorea exstructae sunt more octastyli. Novioris generis fuit podium elevatum e fundamentis aditusque eius.

Templi situm in extrema parte atri a Tuscorum modo struendorum fanorum deductum esse videtur, qui mos postinde toto imperio increbruit Templi fundamenta undique radicibus montis Capitolini illic effossa circumdabantur.

De ornamentis eius[recensere | fontem recensere]

Spoliis veteris templi perscrutatis statua Veneris verisimiliter ab Arcesilao confecta itemque Iuli Caesaris inventae sunt. Praeterea nonnullae tabulae Graecae Aiacis herois Medeaeque a Timomacho pictae, gemmae auratae nec non Cleopatrae reginae speciem Isidis deae monstrantis adinventae sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Richardson, Lawrence (1992). The New Topographical Dictionary of Ancient Rome. Baltimore: Johns Hopkins University Press. pp. 166–167. ISBN 0801843006 .