Systema sociale

E Vicipaedia

Systema sociale in sociologia est ordinatum coniunctionum rete totam rem cohaerentem constituentium quae inter homines singulos, greges, et institutiones fit.[1] Quod vicissim est formalis structura personarum et statuum quae in grege parvo et stabili fieri potest.[1] Homo ad multa systemata socialia simul pertinere potest.[2] Inter exempla systematum sunt familiae nucleares, communitates, urbes, nationes, campi collegiorum, corporationes, et fabricae. Ordinatio et definitio gregum quoddam intra systema sociale variis proprietatibus nituntur, sicut locus, status socialis, phyle, religio, munus sociale, vel aliae proprietates quae distingui possunt.[3] Talcott Parsons primus systematicam systematum socialium theoriam proposuit.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicicitatio habet citationes quae ad systema sociale spectant.
Vicimedia Communia plura habent quae ad systemata socialia spectant.