Sulaha

Latinitas bona
E Vicipaedia
Curia et statua Fabri armarii

Sulaha (Theodisce: Suhl)[1] urbs est Thuringiae centralis quae hodie nulli districtui subdita est.

Geographica[recensere | fontem recensere]

Annis ab 1952 ad 1990 fuit caput Districtus Sulahae qui dicebatur. Civitatis foederalis Thuringiae urbs est maxima post Erfordiam Ienamque. Altitudo eius 422 metrorum super mare est; Kalendis Ianuariis 2015 habuit 36.208 incolarum. Lineam ferriviaria, quae a Mainingia Erfordiam ducit, oppidum tangit quoque. Propter situm in valle montibus inclusa viatores, ut itinera hinc hucve faciant, vocantur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Iam anno 1232 mentio huius oppidi in documentis fit. Etymologice significat eius nomen "locum ubi ferae volvuntur". Mediis Aevis exeuntibus oecomonia progressa est metallis exercendis atque ferris tractandis. Maximi momenti erant pyxidum confectores. Attamen evolutio maxima post Secundum bellum mundanum demum factum est.

Res videndae[recensere | fontem recensere]

Media in urbe est invenitur Aula synodalis gigans, ubi praeter congressus concentus et spectacula et ludi scaenici dantur. Finitima valde est Piscina Ottiliensis. Domus Philharmoniae amicos cabareti invitat, sedem Thuringiorum symphonicorum Gotensium-Sulensium praebet, munere universitatis popularis fungitur. Iuxta has aedes musicas Bibliotheca municipalis nova erecta est: captans eius frons vitrea in qua legi possunt versus carminum.

In via Steinweg, regione peditibus reservata, plures burgensium domus pulchrae sternuntur. Cuius in bifurcatione meridiana videtur Ecclesia Crucis, constructa annis ab 1731 ad 1739. In fori centralis puteo stat urbis symbolum, Statua fabri armorum. Super Curiae historicae tympanum legas sententiam quandam de coniuratione Volfgangi Kapp anno 1920 facta referens.

Ecclesia Sanctae Mariae generis conchati plus quam quinque saecula stat ignes plures passa. Historia de armis faciendis in Museo armorum in Domu polentaria narratur, opere quodam craticio secundum genus Hennebergense-Franconicum constructo. Aliam traditionem provehit Centrum collineationis in monte Friedberg, quod inter totius orbis terrarum optimos exercitationum locos a collineationis cultoribus voluptariis habetur. Magistratus collineatorius in Germaniae septem institutis similibus antiquissimus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Sulaham spectant.
Lege Ζοῦλ ("Sulaha") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam

Situs proprius