Su Shi

E Vicipaedia
Wikidata Su Shi
Res apud Vicidata repertae:
Su Shi: imago
Su Shi: imago
Nativitas: 8 Ianuarii 1037; Meishan
Obitus: 24 Augusti 1101; Changzhou
Patria: Northern Song dynasty

Familia

Genitores: Su Xun; Cheng(Wife of Su xun)
Coniunx: Wang Fu, Wang Zhaoyun, Wang Runzhi, Zhaoyun
Proles: Su Guo, Su Dai, Su Mai

Memoria

Sepultura: Jia County

Su Shi (Sinice 蘇軾, natus 8 Ianuarii 1037, mortuus 24 Ianuarii 1101), cognomento Zizhan (子瞻), nonnumquam et Hezhong (和仲), appellatione Dongpo Jushi (東坡居士), Sinarum scriptor, poeta, artifex, calligraphus, medicus, rei publicae peritus, Hanchei et Siuchei urbium praefectus, praeses academiae et tribunalis; quibus officiis functus causa factionum rei publicae inimicarum saepius in exsilium deiectus, donec revocatus crimine condonato in itinere annos sex et sexaginta natus vita excessit[1].

Opera[recensere | fontem recensere]

Opera quae exstant ei carmina permulta et fabulas et commentarios et tabulas calligraphicas comprehendunt.

Fabulam hanc ab Angelo Zottoli Latine translatam exemplar Su Shi sermonum partim dabimus:

蘇子曰:「客亦知夫水與月乎?逝者如斯,而未嘗往也;盈虛者如彼,而卒莫消長也,蓋將自其變者而觀之,則天地曾不能以一瞬;自其不變者而觀之,則物與我皆無盡也,而又何羨乎?且夫天地之間,物各有主,苟非吾之所有,雖一毫而莫取。惟江上之清風,與山間之明月,耳得之而為聲,目遇之而成色,取之無禁,用之不竭,是造物者之無盡藏也,而吾與子之所共食。」

— Sou doctor [h.e. Su Shi] ait : "Hospes an etiam noverit illam aquam atque lunam? Transiens illa hoc pacto, et tamen haud dum abiit; plena cavaque ista eo pacto, et tandem nulla imminuta aut aucta. Scilicet si vis ex ipsius mutabili inspicere aliquid, tunc caelum et terra iam nec poterunt putari oculi coniectus : at ex ipsius non mutabili inspicias illud, tuncque res atque ego aeque caremus termino, sicque iam ad quid amabis? Praeterea huius caeli terraeque medio, res singulae habent dominum; et si non sit ego quod possideo, vel unum pilum adhuc non sumam : tantum super amnem purus ventulus atque inter montes clara luna, auri assequenti ipsum factus sonus et oculo offendenti illam facta color, captantur nullo prohibente et usui sunt quin consumantur; scilicet creatore rerum haud penitus recondente, ego cum te iis simul fruimur."[2]

Ars coquinaria[recensere | fontem recensere]

Praeter ceteris studiis et praeclarissimus est ob artem coquinariam colendam, ut permultorum feratur auctor esse ciborum quibus et nostra aetate fruuntur Sinarum erudita palata, quorum celeberrimus porcina Dongpo vocatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Angelus Zottoli, Cursus litteraturae Sinicae neo-missionariis accomodatus. p. XIV.
  2. Angelus Zottoli, Cursus litteraturae Sinicae neo-missionariis accomodatus. p. 419.