Stephanus Zweig

E Vicipaedia
Wikidata Stephanus Zweig
Res apud Vicidata repertae:
Stephanus Zweig: imago
Stephanus Zweig: imago
Stephanus Zweig: subscriptio
Stephanus Zweig: subscriptio
Nativitas: 28 Novembris 1881; Vindobona
Obitus: 22 Februarii 1942; Petropolis
Patria: Imperium Austro-Hungaricum, Austria

Familia

Genitores: Moritz Zweig; Ida Zweig
Coniunx: Friderike Maria Zweig

Memoria

Sepultura: Brasilia
Stephanus Zweig circa annum 1900

Stephanus Samuel vulgo Stefan Zweig (natus Vindobonae die 28 Novembris 1881; mortuus in Brasilia die 22 Februarii 1942) fuit scriptor Austriacus et pacifista.

Vita[recensere | fontem recensere]

Manuscriptum libri de Maria Antonia regina Franciae.

Annis inter 1881 et 1918[recensere | fontem recensere]

Filius Mauritii Zweig institoris textilium, una cum Alfredo fratre media in Vindobona pueritiam egit. Familia non ita religiosa fuit; postea Zweig dixit se forte tantummodo esse Iudaeum. Absolutorio scholastico in gymnasio in Alsergrund recepto in Alma Matre Rudolphina Vindobonensi philosophiae studiosus factus est. Praelectiones autem plerumque evitans commentationes pro ephemeride "Neue Freie Presse" exarare maluit, cuius moderator Theodorus Herzl erat. Carmina prima iam ex anno 1897 variis in foliis edita erant; anno autem 1901 anthologia Silberne Saiten edita est, annoqie 1904 novella Die Liebe der Erika Ewald. Eodem anno doctoratu laureatus est pro thesi de philosophia Hippolyti Taine, professore Frederico Jodl curante. Paulatim genus scribendi proprium sibi invenit cum interpretatione psychologica, curriculo narratorio captanti, et figuris tropisve bellis. Insuper et interpres fuit operum Caroli Baudelaire et Aemilii Verhaeren. Etiam diurnarii munere fungebatur. Libros eius edidit domus editoria Lipsiensis Insel-Verlag, cuius editor Antonius Kippenberg amicus commodus erat.

Multa itinera faciens anno 1910 Indiam et Indonesiam, anno 1912 Americam visitavit, quibus in terris multos scriptores cognovit; haud paucis amicitiam epistulari commercio iunctam offerebat. Super omnia etiam autographos hominum illustrium colligere iuvabat. Bello primo mundano pacifismo favens, relationem intellectualem pretiosissimam cum Romano Rolland colebat. Anno 1917, servitio militari liberatus est; Turicum iit, ubi diurnarius in situ pro instrumentis communicationis socialis Vindobonensibus fuit; notiones pacis atque humanitatis opinioni publicae insociabiles in diario "Pester Lloyd" vulgavit. In Helvetia, consuetudinem cum Ervino Rieger scriptore Austriaco contraxit.

Annis Salisburgensibus inter 1919 et 1933[recensere | fontem recensere]

Domus Stephani Zweig in Brasilia; hodie museum.
Monumentum Salisburgi in Monte Cappucinorum.

Bello mundiali confecto, in Austriam revertit eodem die quo Carolus I, imperator Austriae ultimus, in exsilium Helveticum ire coactus est. Postea hac coincidentia in opere Die Welt von Gestern narrative lusum est. Inde Salisburgum petivit, ubi anno 1917 castellum parvum (Paschinger Schlößl) in monte Capuccinorum situm emerat. Mense Ianuario 1920, Fridericam Winternitz in matrimonium duxit, quae post divortium cum marito primo filias duas secum habuit. Inflatio monetalis Germaniam et Austriam flagellans, qua librorum peregrinorum importatio obstrueretur, consilium textuum alienorum in Germania ipsa edendorum promovit; id Zweig editori suo Lipsiensi proposuit. Sed series tales "Bibliotheca Mundi," "Libri Librorum," et "Reihe Pandora" numerum librorum venditorum non valde auxerunt. Animus eius semper contra patriae amorem nimium et revisionem historiae violentam erat, et notionem Europae unitae coram publico laudabat. Annis 1920, multa et multum scripsit: fabulas, dramata, novellas. Episodi historiae humanae in opusculo Sternstunden der Menschheit anno 1927 congestae etiam nunc inter libros maximi momenti habentur. Anno 1928, Unionem Sovieticam visitavit, ubi Maximus Gor'kij editionem librorum Russice conversorum propellebat. Alberto Einstein anno 1931 liber Die Heilung durch den Geist dedicatus est, annoque 1933 fabulae libellum pro melodramate Die schweigsame Frau Ricardi Strauss confecit.

Exsul annis inter 1934 et 1942[recensere | fontem recensere]

Autographus quidam Mozarti e collectione Zweigiana (hodie Londinii).

Cum nazisticum imperium venisset, Zweig magis magisque luctificabilis emolumenta? in Germania Iuvavo finitima observavit. Die 18 Februarii 1934, vigiles publici eius domum, pacis propugnatoris, perquisiverunt denuntiationibus de armis apud Zweig celatis perlatis. Biduo post ille hamaxostice Londinium festinavit. In Germania interdum non iam licuit libros eius edere. Tamen colloquium intellectuale cum Germanis numquam interruptum est. Tunc etiam in Americam Australem iter fecit; mense Martio 1933, pellicula de novella Brennendes Geheimnis breviter in cinemateis Germanicis producta est. Fabulae libellus in operam Ricardi Strauss a Zweig scriptum Adolpho Hitler indulgente aliquoties Dresdae spectari potuit; propter similitudinem casualem cum parlamenti Germanici incendio mox ista res interdicta est.

Libri Stephani Zweig anno 1933 Berolini in Foro Fridericiano pompa magna flammis traditi sunt. In exsilio Londiniensi ex domu editoria Vindobonensi Reichner porro lectoribus subvectionem librariam providebat. Postquam Austria mense Martio 1938 a copiis Germanicis invasa est, libri eius in Suecia vulgari solebant. Deinde Zweig inter auctores Theodiscos maxime aestimatos mansit. Mense Novembri 1938 divortium cum Friderica fecit, quae inde ab anno 1934 separatim vixerat. Annos plures secretaria Carlotta Altmann origine Iudaica ei amasiuncula fuerat, quam anno 1939 ductitavit. Tamen commercium epistulare cum Friderica numquam interruptum est. Anno 1939 civis Britannicus factus est; mense Iulio 1939 Aquis Calidis habitavit et laborem de Honorato de Balzac inchoavit. Pro Sigismundo Freud amico necrologium in exsequiis die 26 Septembris 1939 ad crematorio Golder's Green Londinii habuit, quae oratio funebris titulo Worte am Sarge Sigmund Freuds edita est.

Paulo post autem Angliam deseruit timens, ne, etsi Austriacus, cum omnibus germanophonis proscriberetur. Trans Novum Eboracum, Argentinam, et Paraquariam anno 1940 in Brasiliam venit, ubi olim ovationibus salutatus erat; pro ea civitate licentiam visitationis perpetuam possedit. Quamquam Gaetulius Dornelles Vargas dictator antisemitismi fautor erat, Zweig salvus erat librum laudatorium de Brasilia scripturus.[1] Revera anno 1941 edita est monographia Brasilien, Brasiliae laudes exaggeratae. Tituli academici anno 1941 abiudicati die 10 Aprilis 2003 rite Vindobonae redditi sunt. Nocte 23 Februarii 1942 mortem sibi conscivit.[2] In epistula valedictoria, destructionem patriae suae spiritalis Europaeae planxit et virium migratione aeterna defectionem. Attamen suicidium auctoris locupletis multis aegre intellectum est, quod tamen symbolo intellectualium tyrannidem fugientium fiebat. In domo Petropolitana autem museum "Casa Stefan Zweig" institutum est. Anno 1952 Thomas Mann collegam Zweig tamquam pacis praeconem extulit. Zweig libertatem spirituum a vita politica flagitans utique semper pro Europa unita in vestigiis Henrici Barbusse, Romani Rolland et Aemilii Verhaeren pugnavit. Anno 2017, rectio Brasiliensis ei praemium postumum "Ordem Nacional do Cruzeiro do Sul" tribuit.[3] Iam antea Urbe Fluminensi (in tribu Laranjeiras) via pro eo nominata est ut etiam Paulopoli. Ibi collegium Escola Estadual in tribu Ivone? nomen habet velut, ex anno 2014, etiam Collegium paedagogicum Iuvavense.[4]

Gravitudo historica[recensere | fontem recensere]

Cum Iosepho Roth Ostendae anno 1936, cui Zweig novissimis annis in miseria Lutetiensi etiam pecuniarie succurrebat

Prosa et biographiae mythistoricae (e.g. de Iosepho Fouché sive de Maria Antonia Austriaca) nostris diebus quoque libenter leguntur. Sunt novellae plurimae (Schachnovelle, Der Amokläufer, etc.) et narratiunculae in momentis historicis gravibus fultae. A Zweig affabre descripti sunt e.g. Ferdinandus Magellanus, Leo Tolstoj, Theodorus Dostoevskij, Napoleo I, Georgius Fridericus Handelius, Fouché, et Maria Antoinette in interpretatione propria. Opera omnia paucis verbis ita comprehendi possunt: tragica, dramatica, melancholica, cum spe demissa.

Protagonistae ultimo momento mirum in modum in felicitate adipiscenda impediuntur, quod etiam in mythistoria una finita Ungeduld des Herzens elucet. In novella praetitulata Der Amokläufer, animorum typologia Honorato de Balzac inspirante, persona principalis daemonice ad res infelices cogitur; et doctrina Freudiana et propositum Goethii de sic dicta obvenientia inaudita in novellis servanda bene sentiuntur. In Schachnovelle, libro maxime noto, humanitas burgensis contra mundum alienatum atque inhumanum pugnat; agitur de scaccorum lusore omnes superaturo, qui olim artem suam in carcere Germanico ad tempus terendum edidicerat.

Valde disputatum est utrum Zweig homo politicus fuerit an vir a politica abditus humanitate universali fulgens; de hoc rixabantur e.g. Henricus Mann et Ernestus Weiss. Zweig exemplum Europae uniendae in Imperio Austro-Hungarico cernebat, qua in visione? Borussis contraria Iosepho Roth simillimus fuit. De hoc legimus in supra citato opere Die Welt von gestern.[5]

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Klaus Hart, Schlechte Menschen. Antisemitismus in Südamerika – weit verbreitet und wenig erforscht, NZZ, 11 Novembris 2008].
  2. Matthias Rüb, Das Phantasma Brasilien: Die letzten Lebensmonate in Petrópolis verbrachte der Schriftsteller Stefan Zweig angeblich im Glück, FAZ, 23 Februarii2017, 9.
  3. orf.at: Brasilien ehrt Zweig postum mit höchster Auszeichnung, 20 Decembris 2017.
  4. Zweig-Stelle.
  5. Jacques Le Rider, "Der Traum von einem vereinigten Europa", in Der Standard, 18 Februarii 2017, 41.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Stephanum Zweig spectant.