Stephanus Krascheninnikow

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Stephanus Krascheninnikow
Res apud Vicidata repertae:
Stephanus Krascheninnikow: imago
Stephanus Krascheninnikow: imago
Nativitas: 18 Octobris 1711, 11 Novembris 1711; Moscua
Obitus: 12 Februarii 1755; Petropolis
Patria: Regnum Russicum, Imperium Russicum

Memoria

Sepultura: Lazarev Cemetery

Stephanus Petri filius Krascheninnikow[1] seu Krascheninnikovius[2] (Russice Степан Петрович Крашенинников, tr. Stepan Petrovič Krašeninnikov; Moscuae natus die 31 Octobris[3] anno 1711, Petropoli mortuus die 25 Februarii[4] anno 1755) fuit botanista, geographus, ethnographus et explorator Siberiae et Camtschatcae Russicus.

In Academia Slavo-Graeco-Latina educatus est, postea in Petropoli studens et annis ab 1733 ad 1736 comes itineris Ioannis Georgii Gmelini in Siberia, Krascheninnikow initio anni 1737 missus est ad Camtschatcam, quam paeninsulam usque ad annum 1741 explorabat, anno 1743 enim Petropolim revenit. Ab anno 1745 adiunctus et ab anno 1750 professor historiae naturalis et botanicae Academiae Scientiarum Petropolitanae, etiam ab anno 1750 rector universitatis et inspector gymnasii huius Academiae fuit. Observationes suas descripsit in operibus suis scientificis, quorum notissimum est liber Descriptio terrae Camtschatcae («Описание земли Камчатки»), anno 1756 in lucem editus.

Fere 30 species plantarum[5] et promunturium in honorem Krascheninnikovii vocantur.



Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Stephanus Krascheninnikow"[1],[2],[3]; "Auctore Stephano Krascheninnikow"[4]; "Stephani Krascheninnikow"[5].
  2. "Krascheninnikovius"[6],[7].
  3. Calendario Iuliano, scilicet 11 Novembris Gregoriano.
  4. Calendario Iuliano, scilicet 8 Martii Gregoriano.
  5. International Plant Names Index: Search the data Plant Names. — searched on: Species = krasch* and Ranks = spec.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Stephanum Krascheninnikow spectant.
Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • IPNI • Deutsche Biographie