Sociobiologia

E Vicipaedia
E. O. Wilson, unus e maximis personis in provincia sociobiologica. Photographema in Sociobiology: The New Synthesis, eius libro anno 1975 prolato.
Nicolaus Tinbergen, cuius opus quandam auctoritatem in sociobiologia habet.

Sociobiologia est provincia biologica quae mores sociales per notiones evolutionarias investigat et explicat, unde anthropologiam, archaeologiam, ethologiam, evolutionem, geneticam multitudinum, sociologiam, zoologiam, aliasque disciplinas academicas attingit. Intra studium societatum humanarum, sociobiologia cum anthropologia Darwiniana, oecologia morum humanorum, et psychologia evolutionaria arte conectitur.

Inter mores sociales quos sociobiologia investigat sunt exemplaria coitionis, pugnae territoriales, venatio gregaria, societasque alvei insectorum socialium. Arguit sicuti pressura selectionis sivit ut animalia utiles interactionis cum circumiectis naturalibus modos evolverent, ita geneticam utilium morum socialium evolutionem amplificavit.

Sociobiology, vocabulum Anglicum, annis 1940 natum est, sed haec notio rara manebat donec E. O. Wilson, biologus Americanus, Sociobiology: The New Synthesis librum anno 1975 protulit. Cuius interpretatio evolutionis res controversa statim facta est. Reprehensores, a Ricardo Lewontin et Stephano Jay Gould moti, arguebant gena quidem partes in vita quotidiana agere, sed proprietates sicut hostilitas per circumiecta socialia, potius quam rationes biologicas, explicari posse. Sociobiologi respondebant coniunctionem inter naturam et nutritionem omnino multiplicem esse.

Definitio[recensere | fontem recensere]

Wilson ipse sociobiologiam adstricte definivit "biologiam multitudinum et theoriam evolutionariam ad structuram socialem productam."[1][2]

Sociobiologia principiis innitur quae dicunt aliquot mores (sociales et singulas) saltem paene hereditate accipi et a selectione naturali affici posse.[3] Eius notio prima dicit mores per tempus evolvisse, sicut proprietates corporeae evolvisse aestimantur. Praedicit animalia tam agere ut olim prospere procedebant, quae inclinatio multiplices rationes sociales ortas ad habilitatem evolutionariam aptas gignere potest.

Historia[recensere | fontem recensere]

Daniel Dennett anno 2006.

Daniel Dennett, philosophus biologicus Americanus, nobis subicit Thomam Hobbium, philosophum politicum Anglicum, primum sociobiologum fuisse, quia Hobbius in Leviathan, libro anno 1651 prolato, origines morum in societate humana ex iudicio amorali et quasi sociobiologico explicavisse.[4]

Sociobiologi notabiles[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "the extension of population biology and evolutionary theory to social organization."
  2. Wilson 1978: x.
  3. Mohammed, Sulma I.; Alfarouk, Khalid O.; Elhassan, Ahmed M.; Hamad, Kamal; Ibrahim, Muntaser E. (2019). Sociobiological Transition and Cancer .
  4. Dennett, Daniel (1995 ). Darwin's Dangerous Idea. Simon and Schuster. pp. 453–44. ISBN 978-0140167344 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Alcock, John. 2001. The triumph of sociobiology. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-514383-6.
  • Barkow, Jerome, ed. 2006. Missing the Revolution: Darwinism for Social Scientists. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Cronin, Helena. 1993. The ant and the peacock: Altruism and sexual selection from Darwin to today. Cantabrigiae: Press Syndicate of the University of Cambridge. ISBN 978-0-521-45765-1.
  • Etcoff, Nancy. 1999. Survival of the Prettiest: The Science of Beauty. Anchor Books. ISBN 978-0-385-47942-4.
  • Haugan, Gørill. 2006. Nursing home patients’ spirituality: Interaction of the spiritual, physical, emotional and social dimensions. Faculty of Nursing, Sør-Trøndelag University College, Norwegian University of Science and Technology.
  • Kaplan, Gisela, Lesley J Rogers. 2003. Gene Worship: Moving beyond the Nature/Nurture Debate over Genes, Brain, and Gender. Other Press. ISBN 978-1-59051-034-6.
  • Lerner, Richard M. 1992. Final Solutions: Biology, Prejudice, and Genocide. Pennsylvania State University Press. ISBN 978-0-271-00793-9.
  • Nielsen, François. 1994. "Sociobiology and Sociology." Annual Review of Sociology 20 (1): 267–303. doi:10.1146/annurev.so.20.080194.001411. ISSN 0360-0572.Textus interreialis.
  • Richards, Janet Radcliffe. 2000. Human Nature after Darwin: A Philosophical Introduction. Londinii: Routledge.
  • Schmidt, F. H. 1982. Verhaltensforschung und Recht. Berolini: Duncker & Humblot. ISBN 3428050991.
  • Segerstråle, Ullica. 2000. Defenders of the truth: The sociobiology debate. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-286215-0.
  • Wilson, E. O. 1978. On Human Nature. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 978-0674016385. Pagina perscriptionis.
  • Wilson, E. O. (1975) 2000. "The Social Insects." In Sociobiology: The New Synthesis, 397–437. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. doi:10.2307/j.ctvjnrttd.22ISBN 978-0-674-74416-5.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad sociobiologiam spectant.