Simona de Beauvoir

E Vicipaedia
Wikidata Simona de Beauvoir
Res apud Vicidata repertae:
Simona de Beauvoir: imago
Simona de Beauvoir: imago
Simona de Beauvoir: subscriptio
Simona de Beauvoir: subscriptio
Nativitas: 9 Ianuarii 1908; Circumdarium VI Lutetiae
Obitus: 14 Aprilis 1986; Circumdarium XIV Lutetiae, Lutetia
Patria: Francia
Nomen nativum: Simone Lucie Ernestine Marie Bertrand de Beauvoir

Familia

Coniunx: no value
Familia: Bertrand de Beauvoir family
Simona de Beauvoir et Ioannes Paulus Sartre.
Simona de Beauvoir, Ioannes Paulus Sartre et Che Guevara Havanae anno 1960.

Simona de Beauvoir (Francogallice Simone-Lucie-Ernestine-Marie Bertrand de Beauvoir vel brevius Simone de Beauvoir, nata 9 Ianuarii 1908 Lutetiae et 14 Aprilis 1986 eodem loco mortua) fuit Francogallica scriptrix, philosopha ac feministria. Libros permultos, et historias fictas, quarum L'Invitée (Latine Femina invitata) et Les Mandarins (Latine De Mandarinis) inter alias praestantes, et disputationes philosophicas, quorum Le Deuxième Sexe (Latine De Sexu Secundo vel De Sexu Sequiore), disputatio de modo, quo feminae oppressae sunt, quae maxime theoriam feminismi impulit, multos per annos scripsit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Simona de Beauvoir, Georgi (Francogallice Georges Bertrand de Beauvoir) ac Franciscae (Françoise Beauvoir, natae Brasseur) filia, alumna Lycei Fénelon Parisiensis, iuvenis ecclesiastico more, ut voluit mater, fideque maxime Christiano cultui educata; fama est autem eam sacerdotem Christianam fieri voluisse, annos verum quattuordecem natam religioni abnuentem, atheismum accepisse. Natura sua cogitationi libera et philosophiae existentialisticae studens, paterno etiam hortatu et res numerorum et litteras didicit, cum opes familiae post bellum amissae sunt. Amicus eius fuit Ioannes Paulus Sartre.

Dictum[recensere | fontem recensere]

  • "Non nata est, immo facta femina" (Le Deuxième Sexe, liber secundus)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]