Sibylla Cumana

E Vicipaedia
Sibylla Cumana in Sacello Sixtino picta

Sibylla Cumana est una e decem Sibyllis, a Varrone numeratis. Sacerdos e Babylonia oriunda saeculo sexto a.C.n. oraculo Cumano prope Neapolim praefuit.

Circa annum 520 a.C.n. Sibylla tres libros oraculorum (i.e. libros Sibyllinos) ultimo Romae regi Tarquinio Superbo vendidisse traditur.

Apud Ovidium[1] legimus Sibyllam Apolline olim hortante, ut diceret, quid optaret, petivisse, ut tot anni vitae sibi contingerent, quot granula arenaria in quodam cumulo pulveris essent. Cum Aeneas[2] in antro Cumaeo eam visitaret, fortunam suam questa est; nam oblitae deum rogare, ut anni essent iuveniles, septingentis iam annis completis insuper per trecentos sibi vivendum fore specie sua magis magisque evanescente.

Ad hanc fabellam Trimalchio in Petronii Satyricon libris[3] allusit, cum narraret se Cumis pueros vidisse e Sibylla in ampulla pendente quaerere 'Σίβυλλα, τί θέλεις;' (Latine: 'Sibylla, quid optas?'), repetentes ergo illam ab Apolline positam quaestionem, eamque respondisse 'ἀποθανεῖν θέλω' ('velim mori').

Atque etiam in operibus Vergilii (sc. in eclogis et Aeneide) et apud Maurum Servium Honoratium nomine Deiphobe Sibyllae Cumanae mentio fit ; in litteris posteris inter alia invenitur in Christinae de Pizan Livre du Chemin de longue estude.

In arte Sibylla Cumana invenitur in tectorio Sacelli Sixtini a Michael Angelo picto, in Capella Nuova ecclesiae cathedralis Urbis Veteris, in Altari Gandavensi et in opere tessellato ecclesiae cathedralis Senensis. Litterae ibi appositae sunt:

Et mortis fatum finiet, trium dierum somno suscepto, tunc a mortuis regressus in lucem veniet primum resurrectionis initium ostendens.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Sibyllam Cumanam spectant.
  • Virgil, Aeneis vi.268 ff
  • Isidorus, Etymologiae viii.8.5
  • Servius, In Aeneida vi.72, 321
  • Lactantius, Divinae institutiones i.6.10–11
  • Solinus, Collectanea rerum memorabilium ii.16, 17, 18

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Ovidius, Metamorphoseon 14,130 ss.
  2. Confer etiam Vergilius, Aeneis 6,10 ss.
  3. Petronius, Satyricon 48