Saxum maficum

E Vicipaedia
Saxa quae satis ferrum continent aquam fluentem colorare possunt.

Saxum maficum in geologia est minerale vel saxum silicatum quod magnesio ferroque abundat; nomen est portmanteau verborum magnesii et ferrici.[1] Plura mineralia mafica coloribus sunt obscura, et densitas relativa est maior quam tres. Inter quotidiana mineralia mafica quae saxa gignunt sunt olivinum, pyroxenum, amphibole, biotites. Inter comunissima saxa mafica sunt basaltes, dolerites(en), gabbro.

Quod ad spectrum chemicum spectat, saxa mafica contra saxa felsica iacent, vetustiori classi saxo basico ferme respondentia. Inveniuntur usitate in crusta oceanica et inferiore crustae continentalis parte, quae cum amiculo congreditur.

Lava mafica, antequam refrigescit, minorem habet viscositatem quam lava felsica, ob minus silica in magma mafica. Aqua et alia volatilia facilius et gradatim ex lava mafica liberari possunt; ergo eruptiones montium igniferorum ex lavis maficis sunt minus graves quam eruptiones lavae felsicae. Plurimi montes igniferi lavam maficam ferentes sunt montes igniferi oceanici, sicut ei in Havaiis siti.

Textura saxosa Nomen saxi mafici
Pegmatitica Gabbro pegmatiticum
Granis crassis (phaneritica) Gabbro
Granis crassis et porphyritica Gabbro porphyriticum
Granis tenuibus (aphanitica) Basaltes
Granis tenuibus et porphyritica Basaltes porphyritica
Pyroclastica Basaltes tofi (breccia)
Vesicularis Basaltes vesicularis
Amygdaloidalis Basaltes amygdaloidalis
Multae parvae vesiculae Scoria
Vitrea Tachylytes, sideromelanum, palagonites

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Schlumberger: Oilfield Glossary, apud www.glossary.oilfield.slb.com.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Maitre, R. W. Le, ed. 2004. Igneous Rocks: A Classification and Glossary of Terms: Recommendations of the International Union of Geological Sciences Subcommission on the Systematics of Igneous Rocks. Ed. secunda. Cantabrigiae et Novi Eboraci: Cambridge University Press. ISBN 0521619483.
  • Tarbuck, Edward J., et Frederick K. Lutgens. 2000. Earth Science. Inl. Dennis Tasa. Upper Saddle River Novae Caesareae: Prentice Hall. ISBN 0130815667.
  • Vinx, Roland. 2008. Gesteinsbestimmung im Gelände. Berolini, Heidelbergi: Springer-Verlag. ISBN 3-8274-1513-6.