SS

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Insigne SS. Litterae sunt Germanae antiquae seu runae.

SS litterae compendiariae sunt verbi Germani Schutzstaffel quod fere "turmam praesidialem" dicit. Haec turma praesidialis anno 1925 condita pars factionis NSDAP facta est ut consilio Adolfi Hitler munere custodum intra factionem NSDAP fungeretur. Usque ab anno 1926 vel potius a factionis diaeta imperiali (Reichsparteitag) eius anni pars fuit SA seu Sturmabteilung seu "divisionis oppugnatoriae". Anno 1929 Hitler ducem SS Eduardum Heinen ex munere dimisit quod invenerat eum vestes militares a sartore Iudaeo accepisse. Henricus Himmler novus dux factus est, qui istud munus usque ad annum 1945 explevit cum ipse ab Adolfo Hitler 29 Aprilis 1945 paulo ante belli finem demissus est.

Anno 1933 Eduardus Heinen pristinus dux iussu Hinrici Himmler interfectus est.

Anno 1934 Hitler decrevit ducem SA Ernestum Röhm necandum esse, et milites "turmae praesidialis" (SS) duces "divisionis oppugnatoriae" (SA) interfecerunt.

Illa turma praesidialis SS scelera maxima fecit. Exempli gratia holocaustum effecit. Sed Hitler regnante paene omnes optimates et duces in rebus oeconomicis et technicis sodales illius organisationis fuerunt vel esse debuerunt si quid maioris momenti efficere volebant. Himmler duce organisatio munere et militum et custodum et multorum aliorum officiorum fungebatur.

Iudicio Norimbergensi SS organisatio scelerata declarata est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Allen, Michael Thad (2002). The Business of Genocide: The SS, Slave Labor, and the Concentration Camps. Chapel Hill, NC: University of North Carolina Press. ISBN 978-0-8078-2677-5