Rigina

E Vicipaedia

Rigina (Theodisce Rigi) est mons in Helvetia accurate inter pagos Lucernam et Suitiam situs. Mons altus est 1797 metrorum.

Riginae culmen
Catena montium Riginae

Geologia[recensere | fontem recensere]

Mons ingente mole materiae sedimentalis propter antiquam erosionem montium Alpium ortus est. Postea erosione fluminum et glaciariarum rupes formae insulae similis creata est qualis circumiectu tres lacus iacent: Lacus quatuor Regionum vel Lacus Lucernensis, Lacus Tugiensis, Lacus Lauerz.

De nomine[recensere | fontem recensere]

Nomen Rigina de forma geologica quae rigae similis est deductum esse dicitur.[1]

Historia[recensere | fontem recensere]

Super montem anno 1816 casa ad usum peregrinorum et 1875 magnum deversorium nomine Schreiber apud culmen montis constructi sunt.

Ab anno 1871 ferrivia de vico Vitznau a litore lacus Lucernensis ad locum Rigi Staffel et ab anno 1875 secunda ferrivia de statione ferriviae Artae super Ferriviam Sancti Gothardi erecta ad Staffel et culmen Riginae ducunt.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Scriptor americanus Marcus Twain de peregrinatione super montem Riginam scribit in libro suo A Tramp abroad.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Riginam spectant.