Quintus Tullius Cicero

E Vicipaedia

Quintus Tullius Cicero (natus circa 102 a.C.n., anno 43 a.C.n. necatus), Marci Tullii Ciceronis frater et Titi Pomponii Attici gener, fuit vir publicus et militaris Romae antiquae.

Cursus Honorum[recensere | fontem recensere]

Quintus fuit anno 67 aedilis, anno 62 praetor, et annis 61–59 propraetor in Asia. Romam regressus, a Publii Clodii Pulchri gladiatoribus paene trucidatus est. Legatus sub Iulio Caesare in Gallia et postea sub Marco fratre in Cilicia meruit.

Bello civili inter Caesarem et Pompeium flagrante, Quintus et Marcus Pompeium primum quidem secuti sunt, sed post proelium apud Pharsalum, quo Pompeius superatus est, Caesari in gratiam redierunt. Anno 43 exeunte, in proscriptionibus quae triumviratum institutum secutae sunt, quia Marcus in Philippicis orationibus vehementer in Marcum Antonium invectus esset atque ut hostis publicus a senatu decerneretur suaserat, ambo fratres perierunt. Filius Quinti quoque simul cum patre trucidatus est, et eorum capita in Forum a triumviris reportata sunt[1].

Vita[recensere | fontem recensere]

Connubium Quinti et Pomponiae fuit infelicissimum. Numquam ad populum vel in curia, foro, Senatu locutus est, et saepe asseveravit: "Iam sufficit in familia, sicut in urbe, orator unus." Tametsi natura fuit miles, litteris quoque operam dedit: annales, poemata heroica, tragoedias scripsit, et Sophoclis ludos scaenicos Latine interpretatus est.

Quattuor ex suis epistolis nobis sunt notae: una ad Marcum fratrem, tres ad Tironem, Marci fratris libertum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Appianus, Bell. civ. IV,83. Paulo aliter rem tradidit Cassius Dio (XLVII,10). Cf. Plutarchus, Cicero 47.

Nexus interni

Commentariolum petitionis