Quintus Pompeius Sosius Falco

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Pompeius (nomen)

Quintus Pompeius Sosius Falco (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus patricius secundo et tertio saeculo fuit. Pater Sosii Quintus Pompeius Senecio Sosius Priscus erat, qui anno 169 consul ordinarius creatus est. Sulpiciam Agrippinam in matrimonium duxit et ex ea Quintum Pompeium Falconem Sosium Priscum filium habuit, qui postea quaestor candidatus principis erat.
Commodus imperator Sosium consulem ordinarium destinatum anno 192 necare in animo habuisse fertur[1]. Cum Commodus imperator 31 Decembris 192 necatus esset, Sosius die sequenti - i.e. 1 Ianuarii 193 - consulatum ordinarium coepit. Consul Pertinacem imperatorem proclamatum recusavit et a Quinto Aemilio Laeto praefecto praetorio ad imperium invitatus purpuram negavit. Sed tamen Pertinax imperator eius vitae pepercit[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cassius Dio, LXXII 22,2
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 746


Antecessores:
Imp. Caesar Lucius Aelius Aurelius Commodus Augustus VII et Publius Helvius Pertinax II
Consul
193
cum
Gaio Iulio Erucio Claro Vibiano
Successores:
Imp. Caesare Lucio Septimio Severo Pertinace Augusto II et Imp. Caesar Decimus Clodius Septimius Albinus Augustus II