Quintus Caecilius Metellus Pius

E Vicipaedia
Denarius Quinti Caecilii Metelli Pii circa 80 a.C.n. percussus. Titulus Q(uintus).C(aecilius).M(etellus).P(ius). I(mperator)

Quintus Caecilius Metellus Pius (natus circa annum 130 a.C.n., mortuus anno 63 a.C.n.) vir publicus Romanus factionis Optimatium fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Pater eius Quintus Caecilius Metellus Numidicus anno 109 a.C.n. consul erat et filius adoptivus Quintus Caecilius Metellus Pius Scipio Nasica anno 52 a.C.n. summum magistratum adeptus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Caecilius imperatore patre anno 108 a.C.n. in Hispania militavit. Anno 99 a.C.n. cognomen Pius accepit, quod pro patre ex exilio revocando nitebatur[1]. Ab anno 97 pontifex fuit. Anno 89 a.C.n. praeturam adeptus est et anno 88/87 a.C.n. proconsul feliciter inter Bellum sociale pugnavit. Cum Lucius Cornelius Sulla ad bellum contra Mithridatem suscipiendum in orientem profectus esset, Metellus Italiam contra impetum Factionis Marianae defendere non potuit atque primo in Africam, deinde in Liguriam se recepit. Sulla autem reveniente Metellus anno 83/82 a.C.n. copias Marianas vicit atque imperator proclamatus est. Anno 81 a.C.n. a Sulla pontifex maximus nominatus est. Roma expugnata anno 80 a.C.n. una cum Sulla consulatum administravit. Deinde pronconsul Hispaniae Ulterioris ad usque annum 72 a.C.n. contra seditionem Quinti Sertorii pugnavit. Ab anno 77 a.C.n. Gnaeus Pompeius eum adiuvit[2]. Imperator iterum proclamatus est atque Romae triumpho celebratus est. Anno 63 a.C.n. mortuus est, Gaius Iulius Caesar ei pontifex maximus successit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Velleius Paterculus, Historia Romana II 13,3
  2. Plutarchus, Pompeius 17-20


Antecessores:
Gnaeus Cornelius Dolabella et Marcus Tullius Decula
Consul
80 a.C.n.
cum
Lucio Cornelio Sulla Felice II
Successores:
Appius Claudius Pulcher et Publius Servilius Vatia