Quattuordecim auxiliatores

E Vicipaedia
Effigies sanctorum auxiliatorum ad altaria ecclesiae Hailprunnensis

Quattuordecim auxiliatores[1] sunt grex sanctorum Christianorum, necessitudinibus variis adiutorum, qui omnes anno 1446 in Franconia una cum Christo infante a colono quodam visi sunt. Ibi in ecclesia quattuordecim sanctorum (Wallfahrtskirche Vierzehnheiligen) coluntur. Alibi etiam apud Catholicos die 8 Augusti venerantur. Inter quattuordecim auxiliatores recognoscuntur:

Huius sanctorum gregis memor Martinus Lutherus opus quoddam suum nomine Tesseradecas consolatoria rubricavit: tesseradecas enim Graece "sequentia rerum quattuordecim" significat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Quattuordecim auxiliatores" (vide p. xxviii apud Google Books). "SS. XIV auxiliatores" (vide p. 612 apud Google Books)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad quattuordecim auxiliatores spectant.