Publius Aelius Q.f. Paetus

E Vicipaedia

Publius Aelius Q.f. Paetus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 174 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Pater eius Quintus Aelius Paetus anno 216 a.C.n. proelio Cannensi cecidit, Frater eius Sextus Aelius Q.f. Paetus Catus anno 198 a.C.n. consulatum gessit, filius Quintus Aelius Paetus patri mortuo augur successit atque anno 167 a.C.n. consul fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 208 ad mortem augur fuit[1]. Anno 204 a.C.n. aedilis plebeius fuit[2] et anno 203 praetor urbanus[3] erat. Anno 202 magister equitum dictatoris Gaii Servilii C.f. Gemini nominatus est[4]. Anno 201 una cum Gnaeo Cornelio L.f. Lentulo consulatum gessit. Provinciam Galliam Cisalpinam administravit neque autem Boios vincere potuit. Anno 200 Xvir agris dandis assignandis[5] et anno 199 censor atque IIIvir ad colonos scribendos erat. Anno 193/192 legatus ad regem Antiochum III Magnum missus est[6]. Anno 174 peste mortuus est[7].

Praeterea iuris peritissimus erat[8].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, Ab urbe condita XXVII 36,5
  2. Titus Livius, op.cit., XXIX 38,4
  3. Titus Livius, op.cit., XXX 1,9; 17,3.
  4. Titus Livius, op.cit., XXX 39,4
  5. Titus Livius, op.cit., XXXI 4,3
  6. Titus Livius, op.cit., XXXIV 59,8.
  7. Titus Livius, op.cit., XLI 21,8.
  8. Sextus Pomponius, Digesta I 2, 2, 38.


Antecessores:
Tiberius Claudius P.f. Nero et Marcus Servilius C.f. Pulex Geminus
Consul
201 a.C.n.
cum
Gnaeo Cornelio L.f. Lentulo
Successores:
Publius Sulpicius Ser.f. Galba Maximus II et Gaius Aurelius C.f. Cotta